1. Deest alibi.

CORONAEUS: Cur non?

FRIDERICUS: Quoniam divina decreta vetant. Qui, inquit Ambrosius1, non

accipit hîc veniam peccatorum, illic non erit. Non erit autem ei, quod

ad vitam aeternam noluerit pervenire. Item Cyprianus2: Quando isthinc

excessum fuerit, non poenitentiae relinquitur ullus, nec

sanctificationi locus. Hîc vita amittitur aut retinetur. Item

Augustinus3: Post hanc vitam id quisque habiturus est, quod in ea

conquisierit; nunc misericordiae, post judicii tempus erit. Item

Hieronymus4: Cum ante tribunal Christi veneris, inquit, nec Jobus nec

Daniel pro te orare poterunt. Item Chrysostomus5: Simul discesserimus,

hinc non est in nobis situm poenitere aut delere peccata. Item qui in

praesente vita peccata non eluet, nullam postea consolationem habiturus

est. Atque eo pertinet Salomonis dictum de arbore caduca, quae eo quo

ceciderit loco, sive ad Aquilonem sive ad Austrum, illic perpetuo

residebit6.

1. Libro de bono more. 2. Contra Dem. 3. Ad Maced. ep. 54. 4. Homil. X

in Joh. qu. 2 et 13. 5. Conc. 2 de Lazaro. ad Ebr. 2. Rom. 4. 6.

Eccles. 11, 3.

CORONAEUS: Ne vobis theologis theologos opponam, satis est sacrae

scripturae locum de Maccabaeis singularem denotare1: _Nisi_, inquit,

_revicturos sperarent, qui mortui sunt, frustra pro mortuis vota_ 350

_conciperentur._ Itaque Judas princeps Judaeorum mortuos pro patriae

salute, solennibus sacris expiari jussit, ut peccatorum noxa

solverentur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 663 / 680 题