349 CURTIUS: De his quidem statuere difficile est, eorum tamen animas,
qui non innocentem bestiarum more vitam transegerunt, sed facinoribus
et flagitiis vitam contaminarunt, non prius morituras confidimus, quam
justissimas dederint poenas detestabilium improbitatum. Quo pertinent
extrema Esaiae verba1: _Videbunt_, inquit, _cadavera eorum, qui a me
defecerunt, quoniam vermis eorum non morietur et ignis eorum non
exstinguetur, sed omnibus fastidio sunt futuri._ Quibus verbis
sempiterna eorum supplicia fore testatur.