1. Apoc. 1, 5.

TORALBA: Hypothesis superior a Coronaeo proposita eo pertinet, ut ab

utroque merita supplicia prius exigantur, antequam sordidatos

peccatorum maculis in sanctissimas angelorum aedes intrudi fateamur.

348 SALOMO: Ita quod sentio, nullum esse scelus inultum, ultionem vero,

quamdiu hic vivitur, praestabiliorem fore, ut sapientiae magister

significat his verbis: _Ecce justis in terra expenditur, quanto magis

peccatoribus?_1 i.e. a justis poenas improbitatum exigi, quamdiu hic

vivitur, a sceleratioribus autem post mortem, utrosque tamen levius

quam pro merito plecti. Nam si pro merito omnia delicta exigerentur et

supplicia decernerentur, ecquis ea perpeti posset? Sed resipiscentia

pleraque peccata abolentur aut levissime puniuntur, eoque magis, si ad

resipiscentiam accedant praeclarae virtutum actiones, officia erga

pupillos, viduas, peregrinos et summa erga tenues benignitas.2 Itaque

Daniel regem Nabochodonosorem hortabatur, ut poenas divino judicio

decretas benignitate dilueret, cum nulla re peccata citius aboleantur.3

Tametsi enim veniam precantibus ac poenitentibus ignoscat, non tamen

impunitos fore testatur, his verbis: _purgando nos purgabit_; quod

David Kimchi sic interpretatur: Deus ignovit, punit tamen quodammodo,

tametsi Rabbi Abraham et Chaldaeus interpres penitus ignosci putent,

quod de culpa interpretandum est. Quum enim rogatione Mosis se

ignovisse dixisset nihilominus declarat, se populi scelus ac

diffidentiam ulturum4, uti fecit; omnes enim qui ex Aegypto egressi

fuerant, duobus exceptis, in deserta solitudine perierunt. Item Davidi

poenitenti ignoscit5, poenam tamen irrogavit, tum adulterini filii

morte, tum etiam incestibus ac adulteriis liberorum.

1. Proverb. 11, 31. Ecclasiast. (Sirach) 12, 4. 6. Nahum. 1, 2. 2.

Ezech. 18, 8 sqq. 3. Daniel 4, 24. 4. Numerorum 15, 30. 5. 2 Sam. 11,

sqq.

OCTAVIUS: Scelerati quidem bonorum caede pascuntur ac diuturnam saepe

vitam in summa bonorum ac voluptatum omnium affluentia transigunt, quae

praemia sunt eorum, quae ab illis recte gesta fuerunt, ne ullum exstet

benefactum, cui Deus justam non retribuat mercedem et quidem meritis

majorem, quia nemo fere tam improbus est, qui nihil boni gesserit. De

utrisque vero, probis inquam et improbis, jam mortuis ita scribit

sapientiae magister:1 _Prodibunt_, inquit, _impii praeteriti scelerum

suorum recordatione. Tum justus coram oppressoribus suis stabit, cujus

aspectu scelerati pavore percussi et inopinato stupore ac doloribus

afflicti exclamabunt: an ille est, quem ludibrio habuimus olim; stulti

qui vitam ejus insaniam et exitum putavimus ignominiosum. Itane in albo

filiorum Deorum conscriptus est et inter sanctos sortem adeptus? At

nobis opes et superbia nil profuerunt._

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 657 / 680 题