1. Alius: _admisit_.

CORONAEUS: Ego illum, quem poenituerit scelerum, purgatoriis ignibus

expiatum iri confido, idque non modo sacris litteris1, sed etiam ipsius

Martini Lutheri2 autoritate fretus.

1. 2 Macc. 12. Mal. 3, 12. 1 Cor. 3. Phil. 2. 2 Tim. 1. Joh. 5. Apoc.

5. 2. Lutheri resol. conclus. 10.

SALOMO: Ego poenitentiam illam extremo vitae spiritu nihil profuturam

sceleratis opinor.

CORONAEUS: At qui sacerdotis potestate divinitus ei tributa veniam

consecutus est, eum tamen a culpa liberum esse credimus.

SALOMO: Nihil exsecrabilius mihi videtur, quam sacerdotes ecclesiae

Romanae veniam scelerum sibi arrogare aut confitentibus peccata

ignoscere, cum id uni aeterno Deo pro jure suae majestatis conveniat.

CORONAEUS: At Christus hanc apertissime discipulis potestatem largitur,

ut quaecunque vincirent et solverent in terris, eadem forent soluta et

colligata in coelis1.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 654 / 680 题