SENAMUS: Agrestes itaque et imperiti homines, quique sunt ingenio
hebetiores, ad id tantum, quod adest, feruntur, non aliter ac bestiae,
quae nihil sapiunt nisi quod sub sensum cadit. His igitur hominibus si
statuas et imagines, quae sunt quasi mentis appendices, eripias, non
putabunt ulla sese religione obligari. Quanquam in ipsis quoque
beatorum statuis vim mirabilem docet inesse Eusebius eo loco, ubi
narrat Christi statuam Caesareae fuisse; cum statua mulieris illius,
quae profluvio sanguinis curata fuerat, columnae suppositae, ubi herba
succreverat, quae ad morborum omnium curationem efficacissimam vim prae
se ferebat, posteaquam eo usque excrevisset, 337 ut Christi statuae
fimbriam attingeret, nec ante contactum fimbriae vim ullam habuisse.
OCTAVIUS: Hujusmodi fabulis uti solent, qui plebem imperitam in
erroribus densissimis consenescere volunt. Opus igitur est exemplis e
doctrina sincera.
CORONAEUS: Miror ego te, Octavi, ab imaginibus tantopere abhorrere, cum
Deus ipse non modo sacrarii cortinas angelis, i.e. pullorum volucrium
figuris exornari, verum etiam statuas aureas utrimque Cherubim,
propitiatorio imminentes atque aeneum quoque serpentem conflari
jusserit, ut ejus intuitu, qui a serpentibus icti fuerant, morbi
periculo eriperentur.
SALOMO: Haec oratio non minus ad me pertinet, quam ad Octavium; voluit
igitur Deus innuere, ab angelorum cultu quam longissime decedendum, cum
ad ministerium adhibeantur; serpentem vero aeneum ab Israëlitis
aspici1, non tamen adorari voluit, mirabili arcano, ut scilicet
libidine insana cupediarum, quae serpentis verbo2 significatur, in
nobis extincta, vitam aeternam adepturos significaret, vis autem
praecipua serpentis est in dentibus. Et quoniam populus ciborum
affluentiam ac foetores Aegyptiorum in deserta solitudine ardenter
optabat, Deus immiserat serpentes, quorum morsibus multi periere, ut
purissimis mannae cibis divinitus delapsis, priscarum cupediarum obliti
vescerentur. At cum rex Ezechias intellexisset, serpentem illum aeneum
pro Numine adorari ab imperitis, publice uri jussit3.
1. Numer. 21, 8 sq. 2 Regum 18, 4. Joh. 3, 14. 2. Alius: _figura_. 3. 2
(4) Regum 18, 4.
CURTIUS: Cur non igitur Christiani principes Ezechiae tam praeclarum
facinus imitantur?
OCTAVIUS: Tanto intervallo absunt a regis illius pietate ac sanctitate,
ut etiam idololatriam magis atque magis adaugeri patiantur. Quid enim
mirabilius, quid incredibilius, quid a sensibus, quid denique ab omni
ratione alienius quam quinque verbis, puta: _hoc est enim corpus meum_,
vel ut sciolus quidem curio in multitudine crustularum, ne non satis
congrue loqueretur, Haec sunt enim corpora mea, sexcenta millia Deorum
ex totidem crustulis momento confici posse. Id enim christiani theologi
tot ac tam multis populis persuaserunt, ut dubitari possit, num
posteritas creditura sit ab homuncione sacrificulo1 δῆμον θεῶν, ut
Basilius loquitur, i.e. populum Deorum, momento ut fieret potuisse
persuaderi. Multo minus credent futuri nepotes, haec verba publicis
libris ac litteris mandari potuisse, quae a sacrificulis christianis
jactantur: Qui creavit me, creatur mediante me.