1. Exod. 32, 13.

CURTIUS: Non precatur ab Abrahamo, ut Deum exoret, sed a Deo petit, ut

sit memor foederis, quod cum illis percusserat, et populo ignoscat.

Quanquam, quis inter divos censeri debeat, tamen periculosum est

affirmare, ut non immerito theologus1 quidam exclamaverit, multa

cadavera coli a Christianis, quorum mentes in infernis locis

torquerentur. Et Cyprianum quidem ut martyrem in divinorum album

relatum Romani colunt, quem tamen haereticum et anabaptistam appellant.

Recte igitur Augustinus: Honoramus, inquit, divos propter imitationem,

non adoramus propter religionem.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 624 / 680 题