1. Alii: _buccam_.

SALOMO: At quanto faciliora sunt divinae legis mandata? quae etiamnum

Paulus ipse ita observasse gloriatur, ut justitia legis esset

irreprehensibilis. Item Lucas testatur, Zachariam et Elisabetham coram

Deo in 330 omnibus praeceptis ac mandatis irreprehensibiles

exstitisse.1 Quibus argumentis Justinus martyr2 aperte convincit, lege

divina nihil prohiberi aut juberi, quod ab homine praestari non possit,

modo velit. Quid autem tota legis justitia? Diligere Deum plus seipso,

proximum vero ut seipsum, quod facere quisque potest. Deinde subjicit,

quod igitur dici solet justificari neminem ex lege? Non dicitur quia

non possunt, sed quia nolunt, voluntate enim ad ea, quae fieri possunt,

uti solemus. Est igitur christiana lex multis partibus difficilior,

quam divina. Omitto ritus inanes, quorum multitudine factum est, inquit

Augustinus,3 ut Christianorum conditio nulla deterior quam Judaeorum

videatur. Quid si Augustinus caeremonias hodiernas ecclesiae Romanae

videret? Nam qui pecorum sacrificia jam pridem antiquata nobis

objiciunt, ipsi Jesum in sacrificio, sic enim vocant, continuo vorant,

dilacerant, diripiunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 618 / 680 题