1. Cap. 3. enchirid. 2. De mortalitate.

OCTAVIUS: Idem tamen eodem libro negat, infantes sine baptismate

mortuos ullas perferre poenas, quia nullam sensuum delectationem

gustarunt1. Ex quo sequitur, nullum esse peccatum originis, si nulla

poena irrogatur, nec ullam fuisse causam, cur putemus Christum tam

acerba supplicia pro peccato Adami ad posteritatem transfuso, quod

nullum est, perpeti debuisse ac sapienter Muhammedem hominibus

persuasisse, nunquam Christum supplicio affectum fuisse, ut inveteratam

ac penitus insitam Christianorum mentibus opinionem de salute humano

generi parta ob Christi supplicium refutaret, ut deinceps ab hominis

spe ad immortalem Deum fiducia traduceret.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 579 / 680 题