TORALBA: Hoc ipsum est rustice philosophari, cum hoc ipsum sit contra
naturam, ut materia in formam, h.e. ut corpus agat in animam. Est enim
materia patibilis, forma vero actuosa. Et quidem Augustinus1 ipse ex eo
naturae decreto concludit, nullam esse corporum in mentes actionem.