1. Alius: _non_.

TORALBA: Si plus auctoritati conciliorum, quae tamen ab Helvetiis et

Germanis rejiciuntur, quam rationi tribuamus, nullus disputationi,

nullus 298 demonstrationi locus futurus est, sed omnia temere assentiri

oportet, quia Augustinus, quia Hieronymus, quia Scotus, quia Galatinus1

dixit. Sed obsecro rationibus et argumentis perspicuius disseratur. Nam

qui Pelagii2 sententiam omnium verissimam pejus3 tueretur, vidi

neminem. Subtilius igitur omnia hujus quaestionis argumenta, si placet,

discutiantur, cum ab ea innumerabilium quaestionum fructus explicentur.

Quid enim est peccatum originis, nisi quia mater in conceptu paterve4

plus aliquando5 libidini ac voluptati, quam decuit, indulsit? Ut ita

sit, cur filio fraudi futurunt sit?

1. Ep. ad P. Diaconum. 2. Alius: _Pelagio_. 3. Alius idem: _prius_. 4.

Alius: _patri_. 5. Alius: _aliquanto_.

CURTIUS: Nonne rationi consentaneum est, quando ratione1 Toralba2

contendit, ut filius haeres parentum obligatione teneatur? Id enim3

Plutarchus, quantumvis paganus, naturali aequitati consentaneum esse

scripsit.

1. Alibi: _Nonne ratio consentanea est, quando ratione etc._ 2. Deest

in alio codice. 3. Alius: _etiam_.

OCTAVIUS: Debita quidem haereditaria lui1 oportere concedo, sed quis

unquam audivit, scelerum ultionem aut exactionem poenarum ab haeredibus

repeti?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 563 / 680 题