1. Alius: _depurgandam_.

TORALBA: Si peccatum nullum est nisi voluntarium, ut quidem omnes

theologi1 confitentur, peccatum originis nullum esse potest, quia nulla

est in nascente peccandi2 voluntas. Quod si ita est anxia de trinitate

disputatio, ac multo difficilior de incarnatione divinitatis, item de

ascensione Dei hominis in coelum ac de caeteris id genus divinis ac

naturae legibus valde contraria diluuntur.

1. Augustinus, l. 1. de libero arbitrio. Lombardus l. III. 2. Alibi:

_peccati_.

CURTIUS: Ut nullum sit originale peccatum, fieri nullo modo potest,

quia nihil frequentius in Veteris et Novi Testamenti tabulis reperitur.

SALOMO: Non dubito, in eo Adamum peccavisse, non quod poma 297 vetita

decerperet, ut vulgus puerili errore opinatur, sed quia mentem, ab

intelligibilium rerum contemplatione abductam, cupiditatum ac sensuum

illecebris inescari et obrui pateretur. Sic enim Ebraeorum theologi

acutissimi1 mulieris appellatione sensus corporeos, mariti vero nomine

intellectum significari ajunt, ut serpentis verbo voluptatem, quae

quasi serpens corporis latebras subire ac meatus omnes sensuum et

orificia tentare, vim tamen praecipuam dentibus exserere et in ventre

reptare solet. Sed utcunque peccavit Adamus, cur peccatum illud ad

posteros innocentes redundaret? aut si vitia transferantur ad posteros,

virtutes quoque transferri necesse est, ac multo magis quam vitia, cum

in universa natura bona malis semper fuerint potentiora, ut superius

demonstratum est. At omnes philosophi aeque ac theologi2 diuturna

experientia duce compertum habuerunt, nullas parentum virtutes ad

posteros traduci. Non poterunt3 igitur transfundi peccata, cum sit

eadem contraria disciplina, ex quo sequitur, nullum esse originale

peccatum.

1. Philo legg. alleg. I. II. III. de Mos. II. de gigantibus. Rabbi

Ruben in libro Aboth Nathan c. 16. [N.] 2. Aristotelis Ethic. Plato in

Menon. Scotus sentent. l. II. 3. Alius: _possunt_.

CORONAEUS: Ista quidem fuit Pelagii haeresis,1 jam pridem theologorum

summa consensione repudiata et conciliorum decretis explosa, nostraque

aetate Tridentini concilii2 summa autoritate fracta ac rejecta. Sic

enim decretum est: Eum qui peccatum Adami ad posteros propagatum negat,

aut ei solum nocuisse aut corporeas tantum imbecillitates transfusas

aut aliter quam Christi morte aboleri potuisse3 putat, anathema esto.

Quae dicta Pauli verbis ac sententiis nituntur. Quemadmodum enim ait

Paulus:4 _Mors imperium habuit ob unius peccatum, ita unius morte

gratia latissime propagatur ad salutem._ Cur etiam quereretur David his

verbis:5 _Ecce in sceleribus conceptus sum et in peccatis concepit me

mater mea._

1. Augustinus l. XI. de nupt. et l. II. contra Pelag. 2. Sess. V. c. 2.

3. 5. 3. Deest in alio codice. 4. Rom. 5, 17 sq. 5. Psalm. 51, 7.

OCTAVIUS: Manichaeorum haeresis est, inquit Augustinus,1 peccatum

originis defendere.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 561 / 680 题