1. Scot. l. 3. dist. 19.

CURTIUS: Etiamsi nulla Deum necessitas ad agendum impellit, sic tamen

ei placuit. Cur autem ei placuerit inquirere scelus, disputare nefas

est.

CORONAEUS: Negat Ambrosius1, profundam immensitatem arcanorum Dei

exquiri oportere; mihi tamen voluntas Dei semper exquirenda, non autem

cur hoc vel illud voluerit? At si ullam2 de voluntate divina

conjecturam capere fas est, quid illum impulerit, ut naturam humanam

susciperet ac supplicio contumeliosissimo caderet, ea potissimum causa

videtur, ut nos a vitiorum foeditate ad virtutes revocaret. Sic enim,

quantum a sceleribus abhorreat, intelligimus. Deinde, ut homines ad

ejus amorem ardentius inflammaret, quos majore quam angelos dignitate

ac praestantia cumularet.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 537 / 680 题