OCTAVIUS: Quid mirum, cum Proba Falconia Christi vitam ab ipso Marone
conjunctis centonibus descriptam reliquerit posteritati? Sed iniquum
est, bibliorum majestatem Sibyllarum et Orpheotelestarum versibus
foedissime conspurcari, cum saepius demonstratum sit, Sibyllas daemonum
contubernio infames esse ac semper fuisse.
CORONAEUS: Satis abundeque factum opinor, si cuique argumentis,
demonstrationibus et auctoritate satisfieri potest, Jesum Dei filium ab
aeterno tempore genitum Deum esse et una cum patre et spiritu sancto
deitatem in unitate essentiae ac unitatem in personarum trinitate
tueri.
SENAMUS: Mihi quidem, qui de rebus divinis omnia omnibus assentior,
satis ac plus etiam quam satis est; sed adhuc restat quaestio multo
difficilior, etiamsi demus ante quindecim saecula personam1 filii patri
coaequalem fuisse et coaeternam, quanam ratione humanam carnem
assumserit? Deinde si demus, divinam essentiam foeminae uterum et
viscera subire voluisse, quid ad generis humani redemtionem necessarium
esset? Nam si Deus humanum genus servare et omnibus sceleribus expiare
potuit, sine hominum aut humanae carnis ope, caede ac sanguine
cujusquam, nihil necesse fuit, filium a coelestibus illis sedibus in
terras delapsum foeminae viscera subire, deinde utero clauso egredi et
in ipsa aetatis flore acerbissimis cruciatibus ac suppliciis addici,
cum solo nutu omnia omnium scelera diluere facile potuisset2. Id enim
frustra pluribus tentatur, quod paucioribus confici possit3.
1. Alius ita: _personam divina ratione humanam carnem assumsisse_. 2.
Alius: _posset_. 3. Alius: _queat_.
OCTAVIUS: Alius modus, inquit Augustinus1, Deo non defuit homines2
redimendi, ac tametsi quis putet Deum ita decrevisse, nulla tamen
necessitas eum obligaret ad sua decreta exsequenda. Itaque nec
antecedens nec consequens necessitas ulla fuit, quamobrem Deus
vilissimam hominis carnem 285 indueret, ut turpi morte caderet, quoniam
vel angelus vel alius homo satisfacere potuit oblata hostia, quam Deus
gratam habuisset, quia non plus est oblatio, quam quanti Deo collibuit
illum aestimare. Quodsi quis dicat, neminem ab originis labe purum
fuisse, Deus id quoque praestare potuit, ut quisquam ab omni scelerum
contagione purus nasceretur, quod de matre Christi praedicant
recentiores3, qui in Synodo Tridentina4 contra veterum sententiam,
scilicet Anselmi, Bernhardi, magistri sententiarum, Thomae Aquinatis,
Augustini, Hieronymi, decreverant.
1. Lib. 3. de trin. 2. Alius: _hominis_. 3. Scotus, qui primus in ea
sententia fuit, lib. 3, dist. 8. 4. Canon. 5. sess. 5.
TORALBA: Illud quidem valde mirum mihi videtur, tot ac talium virorum
mentes beatissimas ab ecclesia Romana nunc impietatis ac haereseos
damnari.
CORONAEUS: Ecclesia labi non potest, quia1 nondum haeresis erat saeculo
Bernhardi et Lombardi.