1. Damasc. l. 4 phys.

TORALBA: Si Christus est Dei filius, est ejusdem essentiae, aliquando

genitum esse oportet; si genitus est aliquando, fuit tempus illud, quo

nondum erat, quod quidem originem ac tempus principii habuisse

declarat.

CORONAEUS: Hoc argumentum Augustinus1 et Hilarius2 sic diluunt, ut

patrem agnoscant, aeternum sine auctore, filium etiam aeternum, sed non

sine autore, ut calor ab igne, lux a sole. Christus, inquit

Tertullianus3, a patre prodiit, ut radius a sole, rivus ex fonte,

frutex e semine.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 502 / 680 题