FRIDERICUS: At illud quanti est, quod Christus unus inter tot et tam
multos legislatores, principes, philosophos ab omni injuriarum ultione
non tantum abstinere, verum1 etiam pro inimicis vota facere suasit2.
1. Alii: _imo_, vel: _sed_. 2. Matth. V, 44. Luc. VI, 27. Alibi:
_jussit_.
SENAMUS: At Davidem locis omnibus ac prophetas ipsos inimicis mala
omnia precari videmus. Aut igitur Christus, aut illi gravissime
peccant, qui tam contraria edicta fingunt, quae nulli theologi
conciliare queunt. Quis autem tot et tam multos prophetas impietatis
accuset? Sic enim David adversus inimicum: _Constitue super eum
peccatorem, et diabolus stet a dextris, cum judicatur exeat
condemnatus, et oratio ejus fiat peccatum. Fiant filii ejus orphani et
uxor ejus vidua, et non sit qui miseretur pupillis ejus, et in una
generatione exscindatur nomen ejus!_ Et ad extremum illud subjicit:
_Haec merces eorum, qui detrahunt mihi._1