TORALBA: Quia nihil statuendum est in natura universitatis, quo non1
posito nihil perfectionis desit universitati ac summae felicitati2. At3
nihil perfectionis vel summo bono vel universitati deerat, antequam
Deus hominem, ut vultis, induisset. Igitur Deus frustra sanguine
concretum hominis exuvium induisset, quia nihil erat necesse.
Pluralitas enim natura nunquam admitti debet, nisi necessaria. Illud
autem in universa natura perpetuum est, nec deesse necessaria, nec
abundare superflua.