SALOMO: Non debet illud mirum videri, cum hi omnes unius aeterni Dei
nomen ac numen se colere nec plures uno esse profiteantur. Laudationes
autem Davidis ad aeternum Deum omnes spectant, nulla Jovis, Apollinis,
Dianae, Martis, Herculis, Saturni numina, nihil de Venere et Baccho,
nihil de Jesu Nazaraeo, nihil de Muhammede aut Maria virgine, nihil de
myriadibus innumeris1 Divorum, quos sibi Christiani non tam ad
imitandum, quam etiam ad colendum proposuerant, sed unius sempiterni
rerum omnium opificis laudes ac gesta commemorantur.