SALOMO: Quid divina potestate alienius, quam Deum agitari a daemone?
Quid item absurdius aut capitalius, quam appellare Satanam principem
mundi hujus, ut Jesus loquutus1, vel aëris hujus, ut Paulus2 scribit.
Hic enim Manichaeorum perniciosissimus3 error, qui Satanam rerum
elementarium et corporum principem efficere tentarunt. Angeli quidem
232 provinciarum principes ac urbium custodes et praefecti dicuntur in
scriptura sacra4, Satan5 vero carnifex eorum et minister.
1. Joh. 14, 30. 16, 33. 2. Ephes. 6, 11. 3. Alibi: _perniciosus_. 4.
Dan. X., 12. 5. Alii: _Satanas_.
CURTIUS: Quando spiritum sancturu legimus Christum afflavisse post
baptismum, non eo pertinet, ut eum1 antea ipso caruisse putemus, cum
ipse Deus esset, sed quia tum maxime virtus divina, quae antea
humanitatis specie contenta delituerat, foras prodire coepit et
actionibus plane divinis implicari.