1. Alibi: _Hispanicus_.

OCTAVIUS: Quis putet, Cyrillum, Hilarium, Ambrosium, Augustinum,

Hieronymum ac tam multos pontifices, cum Arianos refellerent, locum

illum tanti ponderis ac momenti fuisse praetermissuros, cum levissimas

quasque conjecturas, imo etiam syllabas et apices hujus argumenti

consectari videamus? At ne Johannes quidem illius epistolae auctor id

omissurus erat, cum ad evangelii scriptionem non prius accesserit, quam

Cerinthus et Ebio Jesum nihil praeter hominem fuisse praedicarent, ut

Epiphanius scribit.

FRIDERICUS: At illud est argumentum maximum, Johannem ea tam perspicue

scripsisse, ut omnem praeciperet dubitandi occasionem.

SALOMO: Johannes, qui1 caeteros evangeliorum scriptores ut aquila

dicitur superavisse, cum2 in multis sui oblitus videtur, tum in eo

maxime, quod Jesum antequam moreretur ita loquentem inducit3: _Nemo

ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui

est in4 coelo._ At Jesus nondum in coelum ascenderat (si tamen

ascendit), cum ne mortuus quidem esset.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 402 / 680 题