1. In voce Ιησους. 2. Alius: _regiam_.

SALOMO: Novum profecto est, foeminas gentem propagare, cum familiae

finem faciant. Lex autem illa de maritandis ordinibus in eadem tribu,

omnium fere consensu ac usu diuturno jam antiquata pridem erat, ut

videmus, avum Davidis sibi despondisse Moabitidem uxorem propinqui

viduam: ac Jojadam pontificem maximum Leviticae tribus, uxorem duxisse

de tribu Judae regiae stirpis, quia legi vetanti satis cumulate fiebat,

si praedia1 ex una tribu in aliam non traducerentur, quae sola fuit

legis ferendae causa. Quis tandem fabrum regiae stirpis uxorem domum

duxisse putet?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 387 / 680 题