1. Psalm. 82, 6. 2. Alii: _aperte_.

CURTIUS: Justa quidem oratio Christi est ad Pharisaeos. Ut illis

eriperet criminandi occasionem, ad apostolos vero conversus: _Vobis_,

inquit1, _datum est nosse arcana Dei, caeteris autem parabolis_, ut

scilicet criminationem dilueret2, quae in eo potissimum exstitit, quod

se filium Dei jactaret. Nam si vulgaris ea fuisset appellatio, qua

quisque Deum parentem omnium communem agnoscit, inanis erat adversus

eum accusatio. Fuit igitur in eo generatio quaedam sublimior ac

divinior filii, qui ab aeterno tempore 219 genitus est, sic enim

saepius usurpatur, ut hoc differat ab hominibus filio, quo nomine se

ipsum appellavit, quia verus homo fuit et hominis i.e. virginis filius

et verus Deus, ab infinita aeternitate a Deo genitus3.

1. Matth. 13, 11. 2. Johannis 9, 16 sq. 3. Matth. 3. 4. 14. 17. 25.

Marc. 1. 3. 5. 9. 15. Luc. 1. 3. 4. 10. Joh. 8. 13. 14. 17. Rom. 1. 8.

Hebr. 1. 5. 7.

SALOMO: Si ab aeterno tempore genitus est, originem illam non corpoream

fuisse oportet.

CURTIUS: Ab aeterno quidem genitus est, incorporea generatione sine

matre, postremis vero temporibus in utero virginis officio spiritus

sancti genitus est sine patre.

SALOMO: Cur igitur ubique appellatur filius Davidis et filius Josephi?

Frustra enim Matthaeus et Lucas stirpem Jesu a Davide usque ad Josephum

derivarent, nisi filius Josephi extitisset; huc enim pertinet utriusque

historia, ut illum de gente Juda et quidem de regia stirpe Davidis

oriundum esse docerent1, alioqui Messias non futurus, ut ex oraculis

prophetarum intelligitur, scilicet Davidis gentibus ac stirpi Messiam

deberi. Quin etiam in ipsis Talmudicis libris Messias appellatur David,

quoniam a stirpe Davidis germinaturus esset.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 385 / 680 题