1. Alibi: _tradiderunt_. 2. Alii: _subduxisse_.

SALOMO: Prospiciendum nobis est, ne pro argumento1 assumatur, quod erat

concludendum, scilicet Jesum, quem pro Deo colitis, esse Deum. Ac

primum illud christianorum veterum theologos fefellit, quod non

perceperunt vim Hebraicae legis, cujus ignoratione tam multa in legum

divinarum interpretatione peccantur, ut quidem2 maxime non facile dici

possit3. Argumento sit, quod Justinus Martyr4, cum ab homine Judaeo

rogaretur, quid vellent Christiani, cum canerent Halleluja et Osianna,

respondit5: Laudate concinne et magnitudo excellens, quo quid ineptius?

Nam vox Hallelu significat: laudate, Jah: Deum, vox Hosia: serva, nah:

quaeso.

1. Addunt alii: _id_. 2. Alibi: _quod_. 3. Alii: _potest_. 4. In

quaest. 10 ad orthodox. 5. Addit alius: _significare_.

CURTIUS: At D. Hieronymus, cum a Judaeis irrideretur, quod quid esset

Hosianna nesciret, in Judaeam usque profectus, Judaeos ipsos in eo

genere facile superavit.

SALOMO: Illud admonendum putavi, quod Messiae vox, quid significaret,

veteres Latini et Graeci non satis intellexerunt1; est enim2 Messias

nihil aliud, quam unctus, et quoniam reges ac principes inungi

solebant, Messiae dicti sunt3. Quam vocem4 interpretes LXXII χριστὸν

206 reddunt5, non χρηστὸν, ut olim putabant Graeci. Ex quo adversarii,

in contumeliam Christi, togati hominis statuam altero pede mancam et

auriculis asino consimilibus6 fingebant vel librum manu tenentem, cum

hac epigraphe: Christus! Quod vero Messiae vox populi principem

significet, ex eo satis intelligitur, quod David Sauli satellites

increpans: _Cur_, inquit7, _praesidium Domini nostri8 Messiae

deseruistis?_ Idem, iratus ei, qui Sauli ab hostibus caesi caput

secuerat9: _Non veritus es_, inquit, _inferre manum Messiae?_ Item cum

Samuel Eliabum, Davidis fratrem primogenitum, intueretur: _Certe_,

inquit, _hic est Messias Dei._10 Quin et Samuel et David se ipsos

vocant Messias. Fuisse autem quam plurimos Messias, docet Nehemias in

concione post reditum ab exilio: _Tu_, inquit11, _populo tuo plures

Messias dedisti, qui ab hostibus illum vindicarent._ Nam vox משּׁיח,

quam interpretes LXXII reddunt χριστός, eadem usurpatur hoc versu: _Ne

attingite Christos meos, Messias meos12._ Id13 autem explicat Samuel in

maxima populi concione, priusquam regem designatum renunciaret: _misit

dominus14 ad populum Messias Jerubbahalem, Jephtham, Samuelem._

Falluntur15 igitur, qui unum tantum Messiam esse aut fore arbitrantur.

Omnium tamen16 errorum nullus fere capitalior est, quam eorum, qui

putant, eum Messiam, quem venturum speramus, Deum fore; gravius tamen

mihi peccare videntur, qui Messiam, quisquis fuerit aut venturus sit,

humani generis servatorem appellant, cum tamen nihil aliud futurum17

speremus, quam hominem ex homine, ducem belli strenuum fore, qui

Israëlitas, huc atque illuc dispersos ac dissipatos, in Palaestinam et

avitas majorum sedes reducat18 et ab imperioso aliorum19 dominatu

vindicet, quales fuere Moses, Josua, Maccabaei ac principes omnes, Dei

munere majoribus nostris concessi. Nec desunt, qui Messiam ab Helia

unctum iri putant. Ac tantum abfuit, ut Jesus vester majores nostros a

servitute Romanorum20 vindicarit, ut etiam a praeside provinciae caussa

cognita servili supplicio fuerit affectus.

1. Alius: _intelligerent_. 2. Alibi: _autem_. 3. 2 Regum 9, 1. 4.

Alius: _Quum vero_. 5. Alibi: _reddiderunt_. 6. Alibi: _consimilem_,

vel: _similem_. 7. 1 Regum 1, 34. 8. Alius: _vestri_. 9. 1 Regum 26, 9.

10. 1 Regum 26, 16. 11. Psalm. 6. 17. 83. 88. 12. Psalm. 105, 15. 13.

Viginti haec proxima verba desunt in alio codice. 14. Alius: _Deus_.

15. Alibi: _Fallunt_. 16. Alii: _autem_. 17. Alii: _venturum_; vel

deest hoc verbum. 18. Alius: _educat_. 19. Alibi: _impiorum_. 20. Deest

alibi.

CURTIUS: Illud est pingui Minerva Messiae arcanum ad principes et

tyrannos adducere velle, quod quidem arcanum plane divinum nemo

percipiet unquam, nisi id ei divinitus tributum fuerit1 et concessum.

_Nemo_, inquit Christus, _venit ad me, nisi pater traxerit eum2._

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 370 / 680 题