1. Alius: _aut_.

SALOMO: Confido equidem venturum.

FRIDERICUS: Fateri quidem non dubitas, cum extremo capite symboli

Judaeorum, quod R. Moses pervulgavit, scriptum sit, Messiam esse

expetendum. Id autem callidissimo commento factum est. Cum enim

christiana aemulatione symbolum fidei totidem capitibus, quot

Christiani, finxissent, caput extremum surrogarunt, scilicet Messiam

venturum, ne quis crederet1, Christum Jesum esse Messiam. Sed si nondum

venit, quando tandem venturum putas? Nam vester Abrahamus, is qui a

vobis שַּׂר i.e. princeps usurpatur2, astrologiae peritissimus, Messiam

vestrum venturum spoponderat3 anno Christi MCCCCLXIV. Is tamen omnium

opinionem fefellit. Nec ita pridem aetate nostra Judaeus quidam, cum se

Messiam faceret, a praetore Bononiensi flammis tanti sceleris

ultricibus exustus est. Alius in Judaea, cognomento Barcochab i.e.

stellae filius4 Messiam sese ferens5, variis cladibus Christianos

afflixit6. Non dubito, cum a nobis7 quaeritur, quid8 tamdiu moretur

Messias vester, vos excusare9 solitos populi peccata, ut quidem in

libris talmudicis legimus. Sed cum peritiores vestrae gentis

intelligerent10, se inani spe laetari, a Judaeorum secta non modo11

desciverunt, verum etiam libros pro religione christiana scripserunt.

Testis est liber fidei ab Judaeo, qui ad Christum accessit, testis est

catechismus hebraicus Emanuelis Tremelli cum eleganti epistola ad

fratres Hebraeos; 205 tertius Isaacus Agrippinensis, vir eruditissimus;

testis Paulus Paradisus, regius hebraicae linguae professor in academia

Parisiensi; testis est Paulus Brugensis, testis Nicolaus Lyranus,

bibliorum interpres acutissimus, atque innumerabiles vestrae gentis,

qui etiamnum12 hac aetate Messiam Christum verum Deum et hominem

amplectuntur.

1. Alibi: _ne qui crederent_. 2. Alii: _appellatur_, vel: _nuncupatur_.

3. Alibi: _spopondit_. 4. Numer. 24, 17, (בַר כוֹזִיבָא). 5. Alibi:

_gerens_. 6. Josephus de b. j. 7. Alibi: _vobis_. 8. Alius: _quare_. 9.

Alibi: _accusare_. 10. Alius: _intellexerint_. 11. Alii: addunt:

_sponte_. 12. Alii: _extrema_.

SALOMO: Si merito laudantur Pythagoraei, quod κενοτάφια exstruerent

iis, qui a sua doctrina defecissent, quasi mortuis hominibus, quanto

aequius est, divinae legis desertoribus erigere monumenta? Miror tamen

te, Friderice, verae religionis ac ecclesiae argumenta deducere ab iis,

qui a sua defecerunt; qua quidem ratione et Arianos et Ismaëlitas veram

religionem tueri dicemus. Hoc si nobis absurdum est, illud igitur

absurdum videri debet. Cum enim majores nostri vitulum ex auro

conflatum in deserta solitudine sibi erexissent ac pro Deo colerent,

Deus Mosen interpellans: _Tuus_, inquit, _populus violatis foederibus a

me defecit_; semper antea dixerat1: _populus meus_. Quod satis est

argumenti, eos, qui aeterni Dei cultum penitus deseruerunt, ut mortuis

inserviant, ab ecclesia Dei penitus excludi.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 368 / 680 题