1. Alibi: _qui_. 2. Alibi: _et_.

CURTIUS1: Neque vero ecclesiam invisibilem electorum probare possumus,

ut qui ab ecclesia Romana defecerunt, sed visibilem tantum, a qua nemo

nisi sponte segregatur i.e. qui Deum aeternum repudiat, ut res genitas

amplectatur aut cum illis creatorem conjungat2.

1. Deest in aliis codicibus. 2. Alibi: _aut ... amplectitur ...

conjungit_.

OCTAVIUS: Veram Dei ecclesiam Ismaëlitarum esse facile1 convinci

potest, sive amplitudine regionum, quae sunt infinitae, sive origine

Abrahami, a quo Muhammedes Ismaëlita2 genus ducit, sive Dei aeterni

cultu, quem unum sanctissime adorant, sive execratione idolorum ac

imaginum, quas et publice et privatim abominantur, sive puritate

doctrinae, quae inexplicabilium quaestionum latebras, quibus caeterae3

religiones misere conflictantur, suo splendore diluit, sive legis

exsequendae facilitate, quae major esse non potest4.

1. Alibi: _fere_. 2. Alibi: _Ismaëliticum_. 3. Alibi: _exterae_. 4.

Alii: _possit_.

CORONAEUS: Si veram ecclesiam latifundiis metimur, ecclesia Christi1

longe superior futura2 est, tum antiquitate temporis, tum multitudine

populorum, tum principum pene omnium consensu. Nihil enim verius a

Seneca dici potuit, quam pessimi argumenti esse turbam, ac propterea

Pythagoras3 sequi vetuit viam popularem, i.e. ἐκτὸς λεωφόρου βαδίζειν.

Et certe viam regiam ac latissime patentem ad inferos deducere, nunquam

verius ac melius perceptum4 est, quam Noachi aetate, cum5 in ejus unius

familia ecclesiam dei constitisse planum sit. Cum autem Christi cruore

fundata sit ecclesia vera, quae in apostolorum, martyrum, confessorum,

pontificum continua quindecim seculorum serie6 floruit ac praecipuam

Romanae sedis dignitatem obtinuit, quis dubitare jure queat, hanc, quam

Romani pontifices tuentur, verissimam ac sanctissimam ecclesiam, ut ne

Lutherus quidem ipse dubitavit, sed aperte7 confessus est. Quamquam8

non video, quam ob rem Agareni de multitudine9 populorum aut regionum

gloriari debeant, 204 cum religio christiana nostro saeculo propagata

sit in omnes orientalis et occidentalis Indiae latissimas regiones,

Europa triplo majores, et antea ignotas mundi plagas pervaserit.

1. Alii: _Sathanae_. 2. Alii: _natura_. 3. Laërtius in Pythagora;

Clemens Alex. in Strom. 4. Alibi: _praeceptum_. 5. Desunt haec septem

sequentia verba in alio codice. 6. Alibi: _fere_. 7. Deest alibi. 8.

Sequentia haec verba ad finem usque interlocutionis desunt in alio

codice. 9. Alibi: _amplitudine_.

FRIDERICUS: De quatuor religionum generibus, scilicet Judaeorum,

Christianorum, Ismaëlitarum, Paganorum, plures unâ verae esse non

possunt. Pagana quidem a se ipsa refellitur, Ismaëlitarum vero, quae

Muhammedem conditorem arcessere1 solet, ineptior est, quam ut

argumentis refutari mereatur. Itaque contentio nobis praecipua est cum

Judaeis, qui de librorum sanctitate et antiquitatis origine gloriantur.

Primo igitur abs te, Salomo, peto, si Christum verum Deum esse

certissimis argumentis ac testibus omni exceptione majoribus

demonstrari possit, num christianam ecclesiam, cujus caput est

Christus, veram esse fatebere?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 366 / 680 题