193 TORALBA: Libros sacratiores melioris notae non improbo, neque tamen
iis assentior propter litterarum auctoritatem, neque enim id possum ac
ne velim quidem, si possim. Sed quia certis1 rationibus adducor, et
quoniam disputatio saepe nobis est cum Epicureis, qui litteras sacras
pro fabulis habent, hos ego non librorum auctoritate, sed perspicuis
argumentis frangi atque ab illis, quasi adhibita quaestione assentionem
extorqueri volo, ut res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione
certet. Nam qui credit, Deum esse trinum et unum, quoniam a Deo ipso
revelatum, oportet argumentis necessariis constare, id a Deo revelatum
esse, cui plus assentimur ut conclusioni propter principia, quae si non
erunt2 certiora conclusione, nihil poterit fieri, quia conclusio in
principia resolveretur, haec item ut alia aeque3 incerta.