1. Alii: _possimus_. 2. Deest in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Non alia mihi mens est, nec a Curtio diversa de religione

sententia, nisi quod Helveticam, opinor, amplectitur1, ego vero

Augustanam, quae auricularem quidem confessionem, non tamen singulorum

peccatorum dinumerationem probat2. Item Christi verum corpus mystica

verborum prolatione panis speciei subesse confido3, quod Helvetica

ecclesia negat, et statuas ad iniitationem, non vero ad cultum admitti

oportere existimo4, quas Helvetii novae religionis professores

rejiciunt omnino.

1. Alibi: _opinionem complectitur_. 2. Alius: _probo_. 3. Alibi:

_existimo_. 4. Alibi: _confido_.

CORONAEUS: Ego vero ecclesiae Romanae catholicam religionem1, in qua

natus ac educatus semper acquievi, vobis probatum iri spondeo, si qua

fides, quae maxima semper fuit scripturae sacrae2, conciliorum decretis

ac sanctissimorum patrum per quindecim saecula concordibus animis ac

sententiis futura sit. Fundamenta quidem firmissima jacta sunt ab ipso

Christo, ecclesiae totius principe, deinde ab apostolis ac discipulis,

quasi parietibus constructa, a pontificibus Romanis tecta et consummata

est3. Quorum pontificum triginta tres continentur4, qui pro Christi

nomine caesi fuere, tum innumerabiles sacrorum antistites ac omnium

gentium pontifices eandem ecclesiam moribus, miraculis, divinis

scriptis5 fulcierunt: Irenaeus, inquam, Lugdunensis, qui a successione

Romana fidem apostolicam declaravit, Augustinus Hipponensis6, qui

ecclesia Romana viguisse scribit apostolicae cathedrae principatum,

Ignatius et Chrysostomus Antiochiae, Petrus Alexander, Athanasius,

Theophilus Alexandriae, Macarius et Cyrillus Hierosolymis, Gregorius et

Basilius in Cappadocia, Polycarpus Smyrnae, Justinus Athenis, Dionysius

Corinthi, Gregorius Nyssae, Methodius Tyri, Epiphanius in Cypro; sed

infinitum sit omnes commemorare.

1. Alibi: _religione_. 2. Alius: _fuit, scripturis sacris_, ctt. 3.

Damasus in vitis pontif. Romanorum. 4. Alius: _recensentur_. 5. Alii:

_doctrina, scriptis_. 6. De doctr. christ. c. 8. et Epist. 162.

192 Hic SENAMUS, qui aliquamdiu haeserat, cum loqui proposuisset:

Omnes, inquit, omnium religiones, tum naturalis illa, quam amplectitur

Toralba, tum Jovis gentiliumque Deorum, quos Orientales Indi ac Tartari

colunt, tum Mosis, tum Christi, tum Muhammedis, quam suo quisque ritu

non fucata simulatione, sed integra mente prosequitur, aeterno Deo non

ingratos ac justos errores excusari confido, tametsi omnium gratissima

est illa, quae optima. Itaque omnium omnia delubra, templa, sacella,

ubiubi terrarum sint1, adire non gravate consuevi, tum ne pernicioso

exemplo Atheus judicer, tum etiam ut caeteri divini numinis metu

terreantur. Quod meum studium optimo cuique probatum iri non diffido,

tum ex iis, quae superius dicta, tum ex eo maxime, quod religiosissimos

populos, quantacunque Deorum fictilium superstitione uterentur,

virtutibus, potentia, imperiis, opibus, victoriis Deus aeternus,

praemiorum arbiter, beavisse mihi videtur2. Qui vero suae religionis ac

Deorum etiam inanium, in quibus ullam3 divinitatem inesse

arbitrarentur, cultum deseruissent, bellorum offensionibus

peculiaribus4, morbis5, frugum calamitatibus, pecorum inopia,

seditionibus intestinis conflictari semper consuevisse, quod

historicorum omnium consensione6 planum7 fit8.

1. Alibi: _sim_ vel: _sunt_. 2. Alius: _videatur_. 3. Deest alibi. 4.

Alibi: _popularibus_. 5. Deest in aliis codicibus. 6. Alius:

_consensu_. 7. Alibi: _clarum_. 8. Alii: _sit_.

TORALBA: Si vera religio naturalis eaque perspicuis demonstrationibus

explicatur, ut non modo Octavius, sed etiam Salomo ipse confitetur,

quid Jove, quid Christo, quid Muhammede, quid mortalibus et fictilibus1

Diis opus est? Quis omnium theologorum melius aut accuratius, quam

Jobus Dei majestatem, potentiam, bonitatem, sapientiam, judicia

admirabilia, summam denique erga res omnes procurationem explicare

potest? Quis item arcana plura rerum naturalium ac divinarum allegorica

narratione complexus est, quam ille? quis de omnium mortalium genere

purius Deum aeternum adoravit2? Ille tamen Arabs, antiquior Mose, non

alia quam naturae lege, quam Abelis lege vixit. Deus tamen,

integritatis ac pietatis judex aequissimus, tantam illi justitiae,

religionis, puritatis laudem dedit, quantam mortalium nemini. Christum,

qui post annorum duo millia natus est, nec speravit nec venturum

suspicatus unquam, multo minus Muhammedem. At cum solis et siderum

mirabilem magnitudinem, sublimitatem, rapiditatem intelligeret:

_Dispeream_, inquit, _si solis ac siderum splendorem ac pulchritudinem

intuens ad eorum adorationem prociderem, quia scelus est capitali poena

plectendum, Deum enim excelsum ejurassem._3

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 351 / 680 题