SALOMO: Tantum abfuit ille a veri summique boni cogitatione1, ut
bonorum fines ac malorum cum extremis bonis et malis confuderit, ut
Toralba disseruit, quin etiam hominis officium, finem ac felicitatem
unum et idem esse putavit, quia secundum virtutem vivere hominis
officium est, quod ille summum bonum appellat2.