1. Alibi: _Lessala_.

CORONAEUS: Non video, cur Pater noster Christi cedere debeat Lassalae

Ismaëlitarum aut schema Hebraeorum.

SALOMO: Nostrum illud schema, quod ab omnibus Judaeis quotidie

usurpatur, non est precatio, sed commemoratio, ne ab aeterno Dei cultu

unquam discedamus. Quin Moses in concione totius populi eadem verba sic

expressit, quae a Latinis et Graecis non satis apte reddita mihi

videntur. Sic enim opinor melius1: _Audi Israël! Is qui est aeternus

Deus noster, aeternus est unus, amabis igitur Deum tuum aeternum ex

toto corde tuo et tota anima tua et toto impetu virium tuarum. Atque

haec verba, quae jubeo, in corde tuo haerebunt, eaque saepius

inculcabis liberis tuis, seu domi sedeas, seu ambules, seu jaceas, seu

surgas, et alligabis ea ad manum, et quasi monumenta erunt pro oculis

tuis, quin et asscribas ea postibus domus tuae et pro foribus tuis._

Illud est schema nostrum, quod in membranis vitulinis2 scriptum et in

capsulis conditum brachio sinistro alligamus quidem et capiti inter

caesariem et frontem, idque chaldaica vox Tephilin a תָפֵל, quod

_alligare_ vel _appendere_3 significat: alii ab hebraica voce תפלחן,

quae orationem significat4, quoniam ea quotidie quasi preces

sanctissimas recolunt. In iisdem etiam membranis inscribunt periodum e

decimo tertio capite Exodi, quae incipit: _Memento diei hujus, quo

egressus es ex Aegypto_, usque ad haec verba: _A diebus in dies_5, et

ex eodem capite, paulo post periodum, quae incipit: _Et erit, cum

introducet te_, usque ad haec verba: _quod potenti manu eduxerit nos

Deus ex Aegypto_6. Item periodum ex secundo capite Deuteronomii, quod

incipit: _Exit itaque si audiendo_, usque ad haec verba: _coelum supra

terram_7.

1. Deuter. 6, 4 sqq. 2. Alius: _fibulanis_. 3. Alibi: _apprehendere_.

4. Desunt haec octo antecedentia verba in aliis codicibus. 5. Exod. 13,

3 sq. 6. Exod. 18, 7-9. 7. Deuter. 11, 1 sqq.

FRIDERICUS: Tanta Judaeorum superstitio est, ut satis esse putent ad

salutem adipiscendam, eas membranas circumferre, ut1 quidem Catholici

163 principium evangelii Johannis collo alligant, ea spe ac fiducia, ut

ab omnibus calamitatibus ac morbis tuti sint, quas ligaturas

execrabiles appellat Augustinus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 302 / 680 题