156 CURTIUS: Nimia profecto superstitione Judaei Hierosolymam a Pompejo
scalis admotis otiose1 expugnari ac cives omnes sponte2 velut in
verriculo aut sagena rapi, partim3 etiam crudeliter mactari et urbem
floridissimam4 opibus diripi die sabbathi patiebantur, quem Dio
historicus Saturno fuisse sacratum scribit in hac expeditione, ubi
Judaeos Vegetius5 aeque ac Plutarchus6 valde irrident.
1. Deest in alio codice. 2. Deest in eodem codice. 3. Deest in eodem
codice. 4. Idem habet: _florentissimam_. 5. De re militari. 6. De
superstitione.
SALOMO: Divina lex eos beavit, qui non subsederunt1 in subselliis
derisorum2. Hanc quidem Hierosolymorum expugnationem, Strabo factam
scribit ἐν νηστείᾳ τῶν Ἰουδαίων, cum tamen die sabbathi jejunare
prohibeamur. At Josephus non a Strabone modo, sed etiam a Dione et
Eusebio3 discrepat; scribit enim, urbem captam a Pompejo die Tamuz, M.
Tullio Cicerone et M. Antonio consulibus, quod ut factum sit die
septimo, Judaeorum tamen religionem4 ac numinis metum laudare potius,
quam irridere deberent5.
1. Alius: _consederunt_. 2. Psalm. 1, 6. 3. Alius: _Vegetio_. 4. Alibi:
_religionis_. 5. Alii: _debemus_.
FRIDERICUS: Agatharchides1 Cnidius leges ac religionem Judaeorum ob id
maxime sprevit, quod2 Ptolemaeum Lagi filium Hierosolyma die sancto
otiose invadere permisissent.