1. Alii: _qui_.

FRIDERICUS: Id fortasse doctiores, sole supra horizontem existente1,

observare possunt, sed quis semestri nocte discrimen illud annotaret?

Sed ut ab utroque polo ad regiones medias redeamus, fieri nullo modo

potest, ut eadem dies septima esse possit toto terrarum orbe, quia cum

occasu solis incipit2 sabbathum maximum, mense Aprili hora sexta

pomeridiana3 in urbe Hierosolymitana, eodem momento regionibus

Brasilianis Indorum meridies est; ex quo necesse est, sex horarum

intervallo diem septimum citius auspicari Hierosolymis, quam populis4

Brasilianis.

1. Alibi: _stante_. 2. Alius: _incipiat_. 3. Alii: _promeridiana_. 4.

Alii: _a populis_.

SALOMO: Argute quidem Fridericus, sed quis in tanta oceani ac terrarum

ab ultima Syria usque in Americam regionem immensitate, i.e.

milliaribus amplius 6060, diem septimum putet confundi posse? Argutias

igitur omittamus ac diem septimum, qui tot ac tam multis argumentis

tamque perspicuis naturae demonstrationibus illustratur1, ad divinas

aeque ac naturae leges pertinere fateamur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 289 / 680 题