SALOMO: Ego quidem pauca de multis. Septimo die corporibus robur et
incrementum praecipue additur; bonorum etiam virorum sapientia eo die
potissimum augetur, ut majores nostri a prophetis didicerunt; in
sceleratos autem ultio aëris1 potestatibus eo die potissimum
permittitur. Quod saepe quidem, sed nunquam plenius2 intellectum est,
quam in Aegypto stupenda clade, qua3 omnia hominum ac bestiarum
primogenita totius regni longe late patentis nocte media diei septimi
eodem momento interierunt, Asmodaeis caedentibus4. Quare lex divina
circumcisionem infantis in octavam diem prorogari jubet, ut sabbathum
sanctum intercedens robur addat infanti. Quin etiam medici de morbo aut
accepto vulnere statuere nihil solent ante octavum diem, propter
septimi vim ac potestatem. Illud autem ab omni 154 antiquitate
compertum est, noxios daemones initio diei septimi, i.e. post occasum
solis diei sexti, sceleratos agitare5, ab electis vero procul arceri6.
Sic enim interpretandum est illud cujusdam Rabbini theologi, qui
septimo die daemones noxios ab angelis coërceri dicit, ne scilicet
bonis infesti sint. Ex quo intelligitur, totam rerum naturam
sanctissimi illius diei vim ita sentire, ut etiam7 vulgari proverbio
jactari soleat: nullum unquam8 sabbathi diem praeteriisse, quo sol se
hominibus non praebeat contuendum. Et quidem nisi horizontis obliquitas
ultra sexagesimam partem circuli magni versus utrumque polum terris
intercedentibus solis adspectum auferat, sol die septimo clarior
conspici9 consuevit, aut coeli spirabilis status mutari, ut si
ardentissimo calore sex diebus coelum infectum fuerit, die sabbathi
nubibus roscidis aut aquilonibus10 aliquo modo refrigeratur, sin
perpetuis11 nubibus vel nebulis caliginosum extiterit totos sex dies,
sabbatho solis splendore dies serena temperatur. Item qui morbis aut
febribus continuis conflictantur, nisi desperata salus est, die septimo
mitiores sentiunt dolores. Huc etiam pertinet Graeci illius
philosophi12 quaestio vetus: cur die sabbathi aër mutatur? illud enim
ab omni antiquitate penitus exploratum est. Mens autem boni viri ac
Deum metuentis, quae rerum coelestium contemplatione ac laudibus
divinis quasi epulis delicatissimis pascitur die sancto, et quae
hominem ab homine seducit, eo fit aptior ad hauriendum divinae lucis
fulgorem, quae13 die septimo prae caeteris copiosius affulget14. Hic
autem humanae mentis in Deum raptus pretiosa mors a Davide15 et osculum
oris divini appellatur a Salomone16. Quid? quod17 Josephus antiquitatum
scriptor clarissimus tradit, fluvium sabbathicum in Syria sic
appellari, quod non nisi isto die fluere consuescat18.
1. Alius: _aëriis_. 2. Alius: _planius_. 3. Alii: _quae_. 4. Alii:
_cadentibus_. 5. Alibi: _agere_. 6. Alibi: _proculcari_. 7. Alibi:
_et_. 8. Alii: _Nullum, inquam_. 9. Alii: _aspici_. 10. Alius:
_aquilonaribus_. 11. Alius: _continuis_. 12. Justinus Martyr, qu. 69.
13. Alii: _qui_, vel: _quo_. 14. Alibi: _effulget_. 15. Psalm. 116, 15.
16. Cant. 1, 1. 17. Alibi: _Quin_. 18. Lib. 7 de bello jud. cp. 24.
TORALBA: Fateor equidem, diei septimi arcana valde mirabilia mihi
fuisse hactenus incognita.
CURTIUS: Non dubito, quin mentis agitatio ac meditatio ingenium
vehementer exacuat. Concedo et illud, nihil praeclarius1 ab homine
fieri posse, quam Dei optimi maximi beneficia, leges, actiones, opera
contemplari et ex his laudes ejus eruere ac praedicare. Sed2 cum primi
illi parentes humani generis ante legem de cultu diei septimi nullam ad
contemplationis praesidia dierum discretionem adhibuerint, non videbam,
cur subtilius rationem temporum exquirere deberemus, aut cur diem
septimum quam caeteros3 sanctiorem esse praedicaremus.