SALOMO: Si decalogi1 quartum sacrosanctum est, caetera quoque
sacrosancta sunt; sin profana quaedam superstitio, caeteras quoque
decalogi leges pessum ire necesse est, quas tamen aeternas et
immutabiles nulla2 exceptione confitentur.
1. Alii legunt: _Ut decalogi capita, ita etiam sacrosanctum est, quae
tamen aeterna et immutabilia confitentur._ 2. Alibi: _sine ulla_.
TORALBA: Caetera quidem decalogi capita natura ipsa dictitat, quartum
non item, ut etiam Abraham Aben Esra ingenue fatetur.
SALOMO: Cum Deus lapidibus obrui jussisset eum, qui die sabbathi ligna
colligerat, ad Mosen conversus: Dic, inquit, populo, ut fimbrias ac
vittas hyacintho infectas extremis vestium oris assuant, ut in eas
intuentes omnia Dei jussa ad animum revocare consuescant eaque
exsequantur, neque curiosius pervestigate apud vos, aut curiosius post
oculos vestros exquirite, quibuscum scortari consuevistis.
FRIDERICUS: Cur non liceat festam quietem agere, mundi creationem
recolere, Dei beneficia commemorare ac naturae parentem crebris
laudibus celebrare, die primo aeque ac septimo? Nihil enim, utro die id
fiat, ad sanctitatem referre videtur.
SALOMO: Si nihil refert, utrum feriari debeamus primum diem an
septimum, cur primum potius quam septimum contra perspicua Dei jussa
eligendum1 putas, nisi veri Dei leges opera data2 proculcare velis? Tu
diem tuum natalem festis epulis recolere libentissime soles, non
hesternum, cur septimum diem, mundi natalem, rejicis, ut pridie vel
postridie festum agas? At nulli diei Deus praeter septimum benedixit,
nullum diem praeter septimum sanctificavit, non sextum, non primum sibi
consecravit3. Quanquam ista vetus paganorum impietas diem solis
appellatione diserta4 feriari jubet5, quo quid sceleratius?
1. Alius: _optandum_. 2. Alibi: _debita_, vel: _dedita_. 3. Alius:
_benedixit_. 4. Omittuntur duo haec verba antecedentia in alio codice.
5. Alibi: _jubent_.
CURTIUS: Ita quidem scripta lex est, non quod soli sacra fiant, ut scis
tu quidem, Salomo, sed quia in ferendis legibus, ut perspicuae sint, ad
populi captum loqui necesse est.
SALOMO: Igitur errore populari omisso, cum Deus prospiceret futurum,
153 ut imperitorum hominum inscitia dicam an impietate, creationis
memoria ex animis hominum obliteraretur, diem mundi natalem jussit
solenni cultu celebrari. Fuit enim tanta Aristotelis et Epicuri vel
impietas vel ignorantia vel utrumque, ut mundum aeternum fuisse ac fore
existimarent, contra quam superius demonstratum est. Neque solum diem1
septimum, sed mensem quoque septimum, quo creatus est mundus, clara
plurimarum feriarum memoria posteritati commendavit, legum quoque
divinarum lectionem eo mense ac die, quo mundi creatio perfecta est,
auspicari jussit. Anno septimo agricultura deseri jubetur. Item eo die
ac mense, quo mundi creatio consummata est, pontifices ipsi a capite
leges divinas incipiunt omnibus interpretari, accensa facium ac
lucernarum maxima copia, quem morem ab Aegyptiis observari scribit
Herodotus2, qui mos antiquissimus, mundi creationis index, nondum ab
usu exolevit. Hunc autem creationis mensem Ethanim3 i.e. illustrium
Chaldaei vocant, quoniam eo potissimum mense, quo mundus conditus est,
magnorum virorum ortus et occasus ac rerum publicarum insignes
conversiones accidere consueverunt. Dies autem creationis in tota
natura tam clarus est, ac prae caeteris tam4 perspicuus, ut nemo
dubitare debeat5, legem de quiete sabbathi omnium maximo naturalem et
universae naturae consentaneum esse. Sed manum de tabula!
1. Desunt haec quinque sequentia verba in aliis codicibus. 2.
Historiarum Libro II. 3. Alius: _Ethranim_. 4. Deest in aliis
codicibus. 5. Alii: _deberet_.
CORONAEUS: Cur manum de tabula? aut quamobrem propositae orationis
filum abrumpis eo loco, quem potissimum quaerimus, scilicet quietem
diei septimi perinde naturalem esse, ac caetera decalogi capita?
SALOMO: Quia metuo, ea1 quae in arcanis divinis latent, oratione
temerare; nec tam multa dixissem, nisi vos rerum divinarum amantissimos
intelligerem.