1. Alius: _religione_. 2. Alibi: _sumus_.

TORALBA: Mihi quidem Plato1 sapienter dixisse videtur: parentem

universitatis invenire difficile est et cum inveneris pervulgare nefas:

τὸν μὲν οὖν πατέρα τοῦ παντὸς εὑρεῖν τε ἔργον καὶ εὑρόντα εἰς πάντα

ἀδυνατὸν λέγειν: non quia nefarium sit, ut plerique Tullium Platonis

interpretem voluisse arbitrantur, sed ne minus latine redderet τὸ

ἀδύνατον impossibile, ut eodem sensu Horatius: _Tu ne quaesieris, scire

nefas, quem mihi, quem tibi finem Dî dederint_, quia vulgus rerum

sublimium splendorem oculis caligantibus ferre non potest, aut si quis

acutius videat, nullius tamen est tanta vis eloquentiae, ut divinae

majestatis arcana complectatur, sed multa peccari2 necesse est. Ac

propterea Plato3, cum de angelis, quos ubique 126 Deos appellat,

quaestio incidisset: Per Deos, inquit, quaestionem de Diis cohibeamus,

de iis enim loqui metuo. Itaque praestabilius4 est, omnino tacere, quam

temere de re omnium sacratissima5 aut non satis pro dignitate

disputare.

1. In Timaeo. 2. Alibi: _precari_. 3. In Cratylo. 4. Alibi:

_probabilius_. 5. Alius: _sanctissima_.

SALOMO: Mihi quoque de religione1 sermonem serere, periculosum semper

visum est, tum quia de Deo aliter quam pro dignitate loqui, grave

scelus est, tum quia nefas est, cuiquam pietatis opinionem,

qualiscunque etiam sit, eripere, aut religionem cujusquam argumentis in

dubium vocare, nisi melius quiddam te2 persuasurum3 confidas. Omitto

illud, quod multis exitio fuit, cum alios de suscepta religione

deturbare conarentur, neque id praestare potuissent. Cujus rei cum

multa sint exempla, tum vero nullum gravius, quam Flori, Judaeae

praesidis, quem nostrae gentis pontifex maximus jure amicitiae cum ad

unius aeterni Dei cultum pertrahere et ab inanibus idolis revocare

conaretur neque id persuadere potuisset, capitales inimicitias cum

potente adversario contraxit, unde gens nostra tot ac tantis bellis

postea conflictari coepit, ut amissa libertate ac sedibus avorum,

durissima servitute a Romanis opprimeretur.

1. Alius: _religionibus_. 2. Alius: _nisi me quiddam a te_. 3. Alibi:

_persuasum_.

SENAMUS: Ut religio nova melior ac verior sit vetere, non tamen

evulganda mihi videtur, quia non tantum utilitatis allatura videtur

nova religio, quantum ex ipsius novitatis contemtu detrahitur de

pietate veteri, aut certe de mortalibus necessario numinis metu. Ut si

quis aedificii sua vetustate caduci lapides angulares mutare velit,

temere fecerit. Illud1 etiam periculosius, quod mutationem religionis

sequatur2, fere conversio ac miserandi rerum publicarum exitus,

gravissima bella, graviores etiam calamitates a popularibus morbis, a

daemonum vexatione.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 251 / 680 题