1. Alius: _discrepantibus_.

FRIDERICUS: Ego nihil optabilius maximis imperiis ac civitatibus

contingere posse puto, quam ut eisdem sacris et eodem numinis cultu

cives omnes conjungantur. Nec ulla re laudabilior fuit Aratus1, quam

quod Achaeorum societatem2, quae trecentas amplius urbes complexa

continebat, iisdem legibus, iisdem religionibus, iisdem institutis,

eodem cultu, eadem jurisdictione, 118 iisdem ponderibus, iisdem

mensuris sic assueverat3, ut nihil aliud restaret, quam tot urbes

iisdem moenibus4 cingi. Atque illud est, opinor, stabile fundamentum

amicitiae, quam Tullius in summa rerum divinarum et humanarum

consensione collocavit.

1. Alii: _Nec ulla res laudabilior fuit Arato_. 2. Polybius l. IV.

Plutarchus in Arato. 3. Alibi: _assuefecerat_ vel: _assuefaceret_. 4.

Alii: _tot vites iisdem moventibus_.

OCTAVIUS: An tibi videtur, Friderice, in una et eadem religione Achaeos

conspirare potuisse, qui triginta sex millia1 Deorum colebant2? num

etiam, sacra Bacchanalia cum Eleusiniorum sacris convenire potuisse?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 232 / 680 题