1. Alius: _parricidis_. 2. Alii: _At_.

Cum autem de1 more Deo gratias egissent, laudatoriis canticis animum

oblectati: Saepe, inquit CORONAEUS, admiratus sum, cur tanta sit

suavitas in voce diapason2, diapente, diatessaron simul confusis, ut

nunc audistis concentum3 pleno systemate jucundissimum vocis

acutissimae cum gravissima confusae4, interjectis quarta et quinta, cum

tamen acutissima gravissimae contraria sit, cur item unisoni concentus,

in quibus nihil contrarium insit, non sine molestia ab auribus eruditis

ferantur.

1. Alibi: _pro_. 2. Alius: _diabasion_. 3. Alius: _commentum_. 4.

Alius: _confuse_.

FRIDERICUS: Plerique arbitrantur, consonantiam tunc effici gratiorem,

cum rationes numerorum inter se congruant.

CURTIUS: Illud quidem a doctissimis miror probari, cum nullae rationes

aptius sibi convenire videantur, quam geometricae continuae, quoniam

extrema primis, media utrisque, omnia omnibus consentiant, etiam locis

et ordinibus communicatis, ut 2, 4, 8, 16, quibus tamen deficit

concentus ille gratissimus, quem auribus consectamur, numeris hoc modo

collocatis, 2, 3, 4, 6, in quibus tamen rationes a se invicem1 avulsas

cernimus. Quid enim causae est, cur sesqui altera 2. 3. gratissima sit,

sesqui octava 8. 9. graviter offendat2 aures?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 220 / 680 题