FRIDERICUS: Hanc haeresin refellit Tertullianus1 his verbis: Quidam
resurrectionem jam esse factam asseverant et futuram mortuorum
resurrectionem imaginariam fictamque distorquent, nullam aliam esse
rati, quam quae jam facta est fitque quotidie, cum quis, mortis,
scilicet damnationis, sepulcro relicto, in quo mortuus jacebat, Dei
accepta cognitione, quae animas2 reducit in vitam, Deo resurgit. Cujus
haeresis principes fuere Hymenaeus et Philaetus, quos Paulus ad
Timotheum3 refellit et Augustinus his verbis: Nec eos audiamus, qui
carnis resurrectionem negant, non intelligentes id, quod ait
apostolus4, oportere corruptibile hoc induere incorruptibile et mortale
hoc induere immortalitatem. Quod cum fiet, non erit caro et sanguis,
sed coeleste corpus.
1. Alibi: _tanquam_. 2. Lib. de carnis resurrectione. 3. Alibi:
_animos_. 4. 2 Timoth. 17 sq. 5. 1 Corinth. 15, 53.
OCTAVIUS: Si coeleste corpus erit, non caro, non sanguis erit,
invisibile corpus perinde ut coelum1 erit intellectuale quoddam sine
cute, sine carnibus, sine ossibus, sine pulpa, sine visceribus, sine
dentibus. Nam si resurgerent ipsa cadavera, frustra scriptum esset2,
beatorum animas angelis similes futuras, cum angeli humana figura,
coelesti quadam essentia convestiantur. Cum enim Sadducaei quidam
Epicuraei Christum rogarent, cujus esset uxor, quae septem maritis
nupsisset vicissim, Christus corporeas 109 connubiorum voluptates
exsecratus, beatos3 angelis similes fore affirmabat, idque argumento
efficaci affirmans, haec verba subjicit4: _Quod vero mortui_, inquit,
_resurgent, Moses ostendit, cum diceret: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus
Jacob, non est autem Deus mortuorum, sed viventium._ Quo ex loco plane
constat, resurrectionem non esse cadaverum, sed animorum, cum dicat
Abrahamum ejusque filium et nepotem resurrexisse et vivere.
1. Desunt haec tria verba in aliis; alibi pro _coelum_ legitur:
_corpus_. 2. Matth. 22, 30. Marc. 12, 18, Luc. 20, 27. 3. Deest in alio
codice. 4. Matth. 22, 31. Marc. 12, 26. Lucae 20, 37 sq.
FRIDERICUS: Haec verba de Abrahamo et Isaaco Marcionis exemplari
defuisse scribit Epiphanius1.