SALOMO: Ego vero daemones nullis gladiis, nulla vi, nullo telo fugari
posse statuo, nihil denique in elementis esse, quo terreantur. Ferrum,
inquit Dei vox ad Jobum1, habet quasi pateas et chalybem, ut putre
lignum. Quare qui2 jecore et corde piscis aut fumo fugatus dicitur,
divina tantum potestate fugatum interpretari debemus, idque voce divina
testificante: qui condidit illum, admovet ei gladium3. Nam cum Saul
perdere decrevissit Davidem et a malo daemone vexatus ad Samuelem
pervenisset, Cacodaemon deseruit Saulem4, qui eodem momento divinis
laudibus intentus vaticinari coepit, et cum a Samuele discessisset,
rursus a malo genio torquebatur.
1. Job. 41, 18. 2. Alii: _quo_, vel: _quod_. 3. Jobi 40, 14. 4. 1 Sam.
19.
FRIDERICUS: Non solum mali genii1 a bonis fugantur, sed etiam a malis.
Et quidem saepe videmus, sceleratissimum quemque sortilegum obsessos a
daemonibus nullo negotio liberare, alios quidem murmure in aures
insusurrato, alios etiam2 in circulis et characteribus in fronte media
obsignatis, ut in Africa sortilegis hominibus, quos ipsi mahazinos3
appellant, consuetum est, aliorum denique simulatis devotionibus ac
precibus; quibus tacite principem daemonem placare consueverunt, ut
pietatis et sanctitatis laudem ab imperita plebe4 adipiscantur. Itaque
Polycrates5: Mali daemones, inquit, ea faciunt sponte, contra6 inviti
facere videntur et simulant se coactos vi exorcismorum7, quos fingunt8
in nomine trinitatis, 100 eosque tradunt hominibus, quoad sacrilegiis
ac poena damnationis9 illos involvant, quae cum in admirationem me
raperent10, carmine Sapphico lusimus hunc in modum:
Daemonum vires, numeros, honores,
Jus, potestatem, officium, figuram,
Ordinem, sensum, facili quis ore
dicere possit?
Nam bonorum essentia quam11 malorum
Purior multo leviore motu
Fertur, hi vero graviore pressi
corpore constant.
At bonos inter medius malosque
Solus intercedit homo, Deorum
Ultimus totoque animantium su-12
premus in orbe.
Angelus custos, geniusque pravus
Huc et illuc nos rapiunt, quousque
Alter inviso referat graves ab
hoste triumphos.
Urbium tutela genîs suprema
Creditur custodibus ac domorum
Uniuscujusque, Deo favente,
cura jubetur.
Sunt quibus natura datur regenda,
Ut13 caducis temporibus14 figuram
Et fluenti materiae decus cum
viribus addant.
Qui Deo mentes, animos15, precesque
Angeli mactant propiore vultu,
Numinis vultu16 nitidaque pleni
luce fruuntur.
Sed nihil praeclarius institutum,
Quam bonis pravos obedire, justis
Imperandi jus17 tribui sacratum
lege perenni.
1. Alibi: _maligni_. 2. Deest in aliis codicibus. 3. Alibi: _mahuonos_,
vel: _mohnimos_. 4. Alius: _apud imperitam plebem_. 5. Lib. VII, c. 14.
6. Alii: _quae_. 7. Alibi: _exorcismis_. 8. Alibi: _pronunciant_. 9.
Alibi: _poenae damnationes_. 10. Alius: _rapiunt_. 11. Alius: _quae_.
12. Alius: _ut sit ... primus_. 13. Alibi: _Et_, vel: _Sunt_. 14.
Alius: _corporibus_. 15. Alibi: _animas_. 16. Alii: _metu numinis
metu_. 17. Alibi: _his_.
TORALBA1: Ego quidem agnosco, imperium optimo cuique gubernandi perito
traditum, non video tamen, unde tanta daemonum et angelorum multitudo,
quanta tot ac tam multis provinciis, imperiis, civitatibus, hominum 101
millibus necessaria judicio nostro videtur, nisi demus piorum mentes in
angelorum abire naturam, quorum tanta raritas est, ut vix ex multis
millibus unum reperiamus, ac ne unum quidem qui a recta via non
deflexerit, impiorum vero multitudinem pene infinitam esse. Et cum
mentes hominum cadaveribus superstites vivere, superius2 demonstratum
sit, cum de animorum immortalitate disputaremus, consequens est,
angelorum mirabilem raritatem3, daemonum vero innumerabiles fore
legiones, si modo verum est, impiorum mentes in daemonum naturam
mutari, ut4 piorum ac illustrium virorum animas in angelos converti;
alterum enim alterius consequens est ex oppositorum natura.
1. Alibi: SENAMUS. 2. Alius codex: _saepius_. 3. Alius: _varietatem_.
4. Alibi: _et_.
OCTAVIUS: Plato quidem in Cratylo Hesiodi ac priscorum auctoritate
viros bonos, ex hac corporea labe ereptos, daemones fieri scribit.
FRIDERICUS: Eadem fuit Tertulliani sententia, hoc tantum1 a Platone
differt, quod cacodaemonum vocem pro daemone Platonis observavit.2