1. Alibi: _animantium_. 2. Alibi: _computabantur_.

TORALBA: Profecto Thomas Aquinas, Aristotelis sententiam secutus,

confitetur, intelligentias coelestes, seu angelos seu mentes separatas

appellare libet, corporibus coelestibus adjungi. De duobus igitur

alterutrum necessarium est, aut plane uniri ad unius animati corporis

hypostasin constituendam, aut penitus a coelestibus corporibus esse

avulsas. Quodsi uniuntur ad animal constituendum, illud est rationale

aut irrationale, non hoc, igitur illud. Si vero coelum non est eadem

unius1 animati corporis hypostasis, neque idem corpus naturale ex

intelligentia et coelesti corpore constans2, profecto 94 necesse est,

orbium coelestium cursus esse violentos, non naturales, ac moveri ab

extrinseco motore, erga mobile ut angeli erga sidus, opifices3 erga

machinam, i.e. incorpoream substantiam abstractam nec coelo concretam

corpus coeleste naturale et exanime circumagere, quoniam nulla corporis

naturalis unio sine concretione existit. Cum autem nihil admirabili

coelestium orbium conversione constantius sit, relinquitur, motus

coelestes non esse violentos i.e. ab extrinseco motore, sed naturales,

i.e. ab intrinseca et sibi coëssentiali forma fieri4. Quid enim

violentum in rerum natura diuturnum esse possit? Quanquam mirum est,

Aristotelem5 coelestes naturas exanimes fecisse, nec aliter a mentibus

segregatis circumagi, quam rotas ab opifice, cum tamen non dubitarit,

appellare Deum ζῶον ἀΐδιον ἄριστον, ubique vero animal ex anima et

corpore constare affirmet6.

1. Alibi: _hujus_. 2. Alibi: _constat_. 3. Alibi: _opifex_. 4. Alibi:

_moveri_, vel: _cieri_. 5. De prima philosophia, de praedicamentis, de

anima. 6. Alibi: _confirmat_.

SALOMO: Corpora coelestia ipsaque sidera esse animantia, non modo

Toralbae perspicua facilique1 demonstratione, verum etiam auctoritate

divina constat. Cum Ezechiel in visione divinae2 majestatis rotas, quas

interpretes tum Ebraei tum Chaldaei שָׁמַיִם coelos interpretantur, per

sese moveri diceret, subjecit haec verba: _Quia spiritus vitae3 erat in

illis_4. Ubi aperte refellitur Aristoteles, qui putat coelos

extrinsecus et a motore extrinseco moveri, ac praeter coelos, quibus

spiritum inesse dixit, etiam animalia circa coelos denotavit, i.e.

angelos, deinde supra coelos speciem lapidis Saphirici5, qui ab eodem

chrystallus appellatur, ingens coelum scilicet aqueum, quasi

chrystallus, concreta, sedes Dei praepotentis. Et quemadmodum fontes et

flumina de mari derivantur et in maria refluunt6, praeter id quod a

terris et animantibus ebibitur vel ardoribus exspirat: ita quoque eorum

animi, quorum coelestis est origo, in illum intelligentem ac coelestem

oceanum, ubi stellae fulgent, revolare confitendum est, praeter eos

qui, terrestri labe conspurcati, affigunt humo7 divinae8 particulam

aurae, ut lyricus ille Epicureus scribit. Inter eos tamen, qui

coelitus9 delapsi coelestia repetunt, hoc interesse videtur, quod qui

multos ad verum decus erudiunt, non aliter quam coeli10 splendor, qui

autem ad veram pietatem ac sapientiam divinam, non aliter quam sidera

ipsa conspicui futuri sunt. Sic enim Daniel, Prophetarum princeps, non

obscure, sed aperte scribit. Id enim confirmat Philo Ebraeus11, ubi

haec verba interpretatur: _Intuere stellas, sic erit semen tuum_, non

tantum12 multitudinem, sed etiam felicitatem futuram, significat ad

coelestem animorum naturam.

1. Alii: _facilius_. 2. Alibi: _divina_. 3. Alibi: _quia vita_. 4.

Alius: _quia per sese moveri diceret, vita erat in illis_. 5. Alii:

_Saphirini_. 6. Alii: _defluunt_, vel: _diffluunt_. 7. Alius:

_affligunt hanc_. 8. Alii: _divinarum_. 9. Alii: _coelestibus_. 10.

Haec duodecim sequentia verba desunt in aliis codicibus. 11. In libro:

Quis rerum divinarum haeres. Opp. ejus Graeco-lat. p. 385. 12. Addit

alius: _inquit_.

OCTAVIUS: Hanc profecto disciplinam, ab ultima antiquitate receptam, 95

constat a Chaldais et Ebraeis ad Graecos manasse1: Hipparchus enim

mentes hominum coeli partes esse et in coelestem naturam redire

scripsit, et novam stellam sua aetate genitam et quo die fulsit,

denotavit. Dubitavit etiam, an saepius id fieret. Aristoteles autem

antiquissimam illam disciplinam posteritati traditam fuisse confirmat,

eos scilicet, qui virtutum eximiarum laude claruissent, tandem ex

hominibus angelos fieri, sed pauci quos aequus amavit Jupiter atque

ardens evexit ad aethera virtus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 188 / 680 题