TORALBA: Nihil ab Aristotele videtur levius dici potuisse, quam
virtutes versari in medio vitiorum, et contraria bonis finitis mala
infinita, statuere, quia si bona sint finita, mala vero infinita,
ubinam virtutes tot ac tam multae reperientur, quae media vitiorum
infinitorum tueri possint1? Quid item alienius2 ipsa natura, quam duo
vitia inter se et uni virtuti contraria ponere, cum nullum sit in tota
natura rectius3 decretum, quam unum uni4 contrarium esse: quia cum
bonis mala contraria fecerit, etiam5 virtutes vitiis contrarias esse
decrevit. Quae cum absurdissima sint, tum vero nihil absurdius, quam
malo quod posuit infinitum, extrema definire. Posuit enim inter duo
extrema mala, cum tamen infinitae rei nec media possint nec extrema
cogitari. Oportet autem vitiorum sive malorum extremitates determinatas
esse, ut medium sive rei sive rationis inveniatur.
1. Libr. 1 cp. 8 Ethicorum. 2. Alibi: _alienum_. 3. Aliua: _certius_.
4. Alibi: _suum sui_. 5. Deest in alio codice.
SENAMUS: Si auream illam, quae semper omnibus laudatissima visa est,
mediocritatem tollamus1, omnium virtutum radices ac fibras evellere
atque elidere oportet.