1. Libro I et II Ethicorum. 2. Deest in alio codice.

TORALBA: Non tantum in eo peccatur ab Aristotele, quod bona malis

contraria posuit, sed in eo etiam, quod bonum finitum, malum vero

infinitum esse putat1. Nam si ex contrariis alterum esset finitum,

infinitum alterum, oportet finitum ab infinito dissipari. Ut si esset

ignis infinitus, parvo momento aquam finitam incendio, calore,

siccitate consumsisset, aut aqua infinita ignem finitum exstinxisset.

Sic malitia infinita bonitatem finitam oppressisset et mundum hunc

funditus evertisset. At cum nihil actu infinitum sit, praeter primam

causam, ut superius demonstratum est, nihil ei contrarium esse potest.

Ex quo sequitur, bono nihil contrarium esse posse, quia solum infinitum

est, malum vero non modo infinitum non esse, sed ne esse quidem, nec

aliter intelligi, quam privatione.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 172 / 680 题