CURTIUS: Profecto Herennius duumvir1 Pompejorum coelo sereno ictus est
fulmine2, quod cum Seneca3 saepius fieri animadverteret, testatum
posteritati reliquit, ne quis Plinio ac Valerio idem scribentibus fidem
derogare possit. Unde Lucanus:
Et tonat ignaro coelum Jove.
1. Alius: _decurio_. 2. Plinius hist. natural. II, 48. 51. 3. Quaest.
natur. I, 31.
FRIDERICUS: Ita1 quidem Toralbae argumenta mihi videntur frangere ac
debilitare penitus Aristotelis de tonitru opinionem. Et quidem illi
ipsi, qui sagarum coetibus affuerunt, summa consensione affirmant, si
quis ritibus daemoniacis nondum initiatus illuc deferatur et
exsecrandas devotiones abhorreat, repente daemonum ac sortilegorum
concionem non sine ingenti tonitru dissolvi. Quin etiam antra sunt quam
plurima, in quibus in summa 66 coeli2 tranquillitate tonitrua ab
accolis et praetereuntibus exaudiuntur. Legistis, opinor, in
labyrinthum Aegyptiacum ingredientes tonitrubus3 domesticis
perterrefactos. Et quemadmodum coetus sortilegorum, ac dira sagarum
venena sulphur resipiunt4, ita quoque loca illa, in quibus delapsa sunt
fulmina, sulphuris odore teterrimo infestantur, ac lapides ipsos5
fulmineos, daemonis6 arte fabrefactos, nihil nisi sulphur redolere
vidimus. Jam vero quis adeo coecus, qui daemonum actiones in lapsu
fulminis non perspiciat, cum tamen flamma, quo major est, eo velocius
sursum abripiatur? Nec solum in casibus fulminum contra naturam
daemonum7 vis perspicitur, verum etiam in obliquo et circulari et vago
motu, neque tantum8 in eo, sed etiam in9 liquatione gladiorum integra
vagina, in exustione suppellectilis arca clausa et illaesa, in pilorum
e pudendis10 abrasione intacta cute, neque in iis modo, sed etiam in
avulsione uxoris a11 complexu mariti et in12 innumerabilibus
actionibus, quae alienissimae sunt a rerum natura, ut ea non nisi
daemonum vel angelorum vi ac potestate, contra naturam fieri posse
confitendum sit.
1. Alius: _Illa_. 2. Deest in alio codice. 3. Alii: _tonitruis_. 4.
Alibi: _recipiunt_. 5. Alibi: _ipsi fulminei ... fabrefacti_. 6. Alius:
_daemonum_. 7. Desunt haec duo antecedentia verba uno codice. 8. Alibi:
_tamen_. 9. Alius: _in liquefactione_. 10. Desunt haec in eodem codice.
11. Alius: _e_. 12. Deest in alio codice.
CUKTIUS: Triplices Jovis manubias antiqui theologi denotarunt, scilicet
candidas, rubras, atras; primas quidem solius Jovis consilio fieri
dicebant, quod essent innoxiae et quasi cohortatoriae. Id solum fulmen,
inquit Seneca, placabile est, quod mittit Jupiter. Ad secundum
credebant adhiberi Deos minores, i.e. inferiores Jove planetas, quod
fulmen tametsi vulnus infligeret, attamen fiebat sine caede cujusquam.
Ad tertium accieri Deos superiores, i.e. superiores stellas, non tamen
sine hominum clade. Quod Plinius cum satis non perciperet1, re vera
putavit ab ipsius Jovis corpore candidas decidere flammas, quod levius
est, quam ut refelli mereatur.