OCTAVIUS: Quum terra suapte natura stabilis, ignis vero sursum
rapiatur, consequens est lapsus ignium deorsum ac terrae labes et
hiatus violenter fieri non suapte natura. Si non sunt haec naturalia,
sequitur daemonum actionibus tribui oportere.
SENAMUS: Saepe gravia sursum, levia deorsum feruntur, fuga vacui, aut
ne corpora seipsa impediant eodem loco. Ita quoque fulmina, in mediis
nubibus a calida sicca exhalatione concepta, cum frigidi et humidi
vaporis mediaeque regionis naturam diu ferre non possint, fragore
tandem erumpere oportet ac deorsum praecipiti casu1 ruere, unde
tonitrua ac fulmina exoriuntur.