FRIDERICUS: Veteres Helenam appellabant, mali ominis certissimum
argumentum. Sin flamma duplex aspicaretur, Castorum et Pollucem
salutaria 64 numina esse judicabant. Et quae flammae circa sepulcra,
patibula, paludes vagantur, quas vulgus fatuos ignes appellat, daemones
esse non dubito, quia homines nocturnis itineribus in aquas et1
praecipitia deducunt, quique vocibus ac sibilis evocati derepente
advolant ac temere vocantes enecant.