1. Alibi: _ut_ vel: _et_.

FRIDERICUS: Imo lunam altius a terris subvectam oceanum quasi secum

evehere consentaneum est.

TORALBA: Hujus ergo agitationis oceani causam effectricem ad lunam

referri videmus, quandoquidem motus aquarum ut rerum omnium gravium,

rectus est ad centrum; alius est enim1 aquarum motus ab aëris2

agitatione, alius item sine ulla commotione, tametsi rarior, ut Plinius

de quodam Italiae lacu scribit, turbari3 ac fluctibus intumescere non

modo sine ulla ventorum vi, sed etiam in summa coeli tranquillitate.

Jam vero cum nulla res exanimis moveatur a seipsa, confitendum est, a

daemonibus hanc agitationem aquarum cieri, atque eo pertinet illud4 de

sagarum mirabili potestate:

Et tonat ignaro coelum Jove vocibus isdem,

Humentes late nebulas numerisque solutis

Excussere comas ventis cessantibus, aequor

Intumuit rursus, vetitum sentire procellas,

Conticuit turbante Noto5.

1. Alius: _etiam_. 2. Deest alibi. 3. Addit alius: _eum_. 4. Lucani

Phars. 4. 5. Alius: _voto_.

SENAMUS: Ut haec vera sint, quae mihi quidem ignota sunt, atque haud

scio an cuiquam re ipsa comperta plane fuerint, non tamen ad exemplum

debent trahi.

CORONAEUS: Ne in singulis haereamus, demonstrandum est, opinor, aëris

agitationem vel a sole vel ab animantibus vel a daemonibus excitari,

quartum nihil est.

61 TORALBA: Quemadmodum oceanum a luna, sic aërem a sole1 cieri ac

moveri statuo. Et quemadmodum oceani fluctus augentur vel minuuntur

aëris agitatione violenta, sic aëris motus ordinarius et naturae

congruus saepe extraordinaria daemonum vi ac potestate conturbatur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 119 / 680 题