1. Alii: _si_.

TORALBA: Tam absurdum est, essentiam infinitam finito corpusculo ad

finitum modum adjungere, quam vim infinitam finitae naturae tribuere,

cum sit eadem contrariorum disciplina. At ineptum est et ab omni

ratione alienissimum, vim infinitam tribuere corpori finito; igitur

ineptum quoque, essentiam Dei infinitam corpusculo, mundo finito

copulare. Atque illud quidem Averroi tam incongruum visum est et

abhorrens a natura, ut Aristotelis sententia repudiata secundae causae

tribueret primi mobilis conversionem. Idem tamen hic sui1 oblitus

mundum aeternum statuit, qua quidem ratione causam secundam, quam

finitam esse fatetur, aeterno (id est infinito) motui2 alligavit, et

eodem relabitur, quo3 Aristotelem delapsum criminibatur.

1. Deest alibi. 2. Alius: _motu_. 3. Alius: _unde_. Ceterum haec

sequentia Toralbae verba in aliis codicibus desunt.

CORONAEUS: Haec quidem demonstratio non minus1 efficax est ad

convellendam Aristotelis et Averrois de mundo aeterno sententiam, quam

superior illa de corporea daemonum et angelorum natura. Deum autem

motorem inquietum2 statuere, non modo a natura divina, sed etiam ipsius

Aristotelis scriptis inter se dissidentibus alienum est. Deos, inquit3,

arbitramur felices ac beatos, sed cum nullis actionibus impediantur,

nec Endymionis in4 morem dormire consentaneum sit, relinquitur5, ut

contemplatione aeterna fruantur. Si Aristoteles Deum contemplatione,

quae a motu quam6 longissime abest, si quiete beata perfrui7

arbitratur, cur illum irrequieto motu fatigat? Dicitur enim post mundi

creationem8 conquievisse, quid a 49 mundo alienius, quam quies? Quae

quum ita sint, consequens est, coelos9 per sese et a forma sibi insita

aut ab angelis moveri.

1. Alibi: _minimae efficaciae_. 2. Alii: _irrequietum_. 3. Lib. 10

Moralium ad Eudemum. 4. Alius: _in modum_. 5. Deest in alio codice. 6.

Deest in eodem codice. 7. Desunt haec sex sequentia verba in eodem

codice. 8. Alius: _conditionem_. 9. Alius: _coelum_.

OCTAVIUS: Video nos sensim a metaphysicis ad physica delapsos, siquidem

demonstratum est, angelos, daemones, mentes humanas corporea

coagmentatione vigere, nec ullam omnino essentiam praeter Deum

incorpoream existere.

TORALBA: Omne metaphysici argumentum ac subjectum ad essentiam

incorpoream spectat. Caetera quia1 corpora naturalia sunt, physicorum

propria dicamus. Angelorum tamen aut daemonum actiones, quae

voluntariae sunt, quis ad naturam pertinere dicat? Perinde non2 est, ac

si quis putet, liberas hominum actiones a voluntate profectas3

naturales esse, tametsi homo, quatenus corpus naturale, physicorum

subjectum erit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 102 / 680 题