1. Alius: _creationem_. 2. Alius: _quicquid_.

TORALBA: Si Deum mobilem fatemur, et patibilem et mutabilem confiteri

oportet; hoc absurdum, illud igitur. Sed ut angelorum ac1 daemonum

actiones melius intelligantur, demonstrandum est, primam causam non

solum immobilem esse, sed ne moveri2 quidem, contra quam3 putat

Aristoteles, qui aeterno motu Deum obligavit.

1. Desiderantur haec quinque sequentia verba in aliis codicibus. 2.

Alius: _movere_. 3. Alius: _quam_.

CORONAEUS: Age igitur, Toralba, uti facis, ea quae vagis minutorum

philosophorum erroribus jam pridem implicata sunt, explicare.

48 TORALBA: Inveteratus Aristotelis error plerosque fefellit, qui si

acutius mobilium ac moventium ordinem intuerentur, a suscepta sententia

discessissent. Quaedam enim moventur tantum ut materia, quae quasi

faex1 omnes motus patitur, nec tamen movet ipsa; quaedam tantum2 movent

et3 moventur, ut forma et corpora naturalia; quaedam movent nec

moventur, ut primus motor, qui movet quidem primum mobile, nec movetur

tamen. Hoc ordine mobilium et moventium posito, necesse est, aliquod4

extremum esse, quod nec moveat nec moveatur. Id autem est prima omnium

mobilium ac moventium causa, quae perfruitur5 quiete sempiterna.

1. Alius: _sex_. 2. Alius: _vero_. 3. Haec sequentia undecim verba

desunt in alio codice. 4. Alius: _aliquid_. 5. Alius: _perfinitur_.

OCTAVIUS1: Pulcherrimus quidem hic ordo mobilium ac moventium; non

video tamen, ut sit necessarius.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 99 / 680 题