1. Virgilius Aen. VI.

OCTAVIUS: Vetustissima est opinio, animas ignea1 constare natura, ac

propterea Synesius in epistola quadam ad Cyrenesium pontificem eos, qui

extrema naufragia extimuerant, siccas exeruisse2 vaginas3 scribit, ut

animam, ne mergeretur4, ejicerent, idque ab Homero significari, ac

propterea Philostratum scripsisse, nunquam ante Ajacem Oïleum, qui

submersus interierat, demersis hominibus parentari consuevisse. Inde

vox Sibyllae ad Palinurum5:

Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum

Eumenidum inspicies ripamve injussus6 adibis?

Num igitur Philo7 verius, qui daemones appellat chorum corporis

expertium animorum, aut cur Ebraei animam, quae corpori superstes

evolavit, viduam appellarent, si alio adhuc8 corpori conjuncta esset,

cadavere priori deserto? Neque enim recte diceretur mens vidua, si

relicto cadavere alteri corpori quasi secundis nuptiis copularetur.

1. Alibi: _igne_. 2. Alibi: _exemisse_. 3. Alius: _sicca evasisse

vagina_. 4. Alius: _mergerentur_. 5. Virg. Aen. VI. 6. Alius:

_invisus_. 7. In libro de mundo et in libro: quod somnia mittantur a

Deo. 8. Alibi: _ad haec_.

FRIDERICUS: Si Senami argumentum necessarium esset, quo sensibus

animas, daemones, angelos vacare concludit, ne Deus ipse quidem audiret

45 aut videret. Quid autem stupidius1, quam eum, qui mirabili aurium et

oculorum fabrica visum et auditum brutis etiam animantibus indidit,

coecum et surdum arbitrari, quia sic oculis, auribus ceterisque sensuum

careat instrumentis? At nemini dubium esse opinor, quum angelorum ac

daemonum voces ab aliis, qui daemones παρέδρους2 i.e. domesticos

habeant, audiantur, quos tamen his sensibus carere fatentur. Quin etiam

daemonum voces mox acutae et graciles, mox etiam graves et terribiles

videntur3, et quasi ex utre4 verba facerent. Inde ab Ebraeis malus

daemon ob id אוֹב appellatur5 ab utre. Memoria subit Hermolai Barbari

Patricii, qui ab hac civitate exilio pulsus est, quod legatus Romam

missus a summo pontifice cardinalis honorem injussu senatus acceperat.

Is cum entelechiae vocem in animi definitione non satis intelligeret,

placuit daemona πάρεδρον, quem cum Georgio Placentino quaestionis

arbitrum receperat, interrogare; hic voce tam gracili ac tam obscure6

respondit, ut quid vellet nullo modo intelligi potuerit.

1. Alibi: _turpius_. 2. Alius: παροίκους. 3. Alius: _videantur_. 4.

Alius: _aëre_. 5. Levit. 20, 27. 6. Alibi: _obscura_.

TORALBA: Non sunt igitur ad vocem articulatam necessarii pulmones,

larynges, lingua, palatum, sed confitendum est, vim sensuum1 aliam esse

in Deo, aliam in coelo, aliam in angelis ac daemonibus, aliam in

animantibus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 94 / 680 题