SENAMUS: Igitur contradictoria simul vera sunt: si Deus est hic, Deus
non est hic.
CHRTIUS: Nos, inquit Augustinus, credimus ubique Deum esse praesentia,
essentia, potentia, in omni loco sine circumscriptione, in omni tempore
sine mutatione.
OCTAVIUS: Rectius1 et optime, opinor, Chrysostomus, qui, quomodo Deus
ubique sit, capere se non posse confitetur.