Votiva paries indicat humida

suspendisse potenti

Vestimenta maris Deo3,

5 ut lyricus ille scribit. Quae enim4 ex Phaedone Platonis mox legit

anagnostes, recordationem mihi excitarunt periculosissimae

navigationis, quam nisi molestum esset, libenter vobis enarrarem.

1. Alius: _Posthaec_. 2. Horatii Epist. I, 1. 3. Horatii Carm. Od. I,

5. 4. Alius: _etiam_.

CORONAEUS: Quis non libenter Octavium audiret?

1OCTAVIUS: Cum in Aegypto urbem Cairam, quam incolae a civium

multitudine et urbis magnitudine gallinam incubantem interpretantur, et

circa urbem pyramides antiquas lustrarem, Genevensis quidam empiricus,

quem mihi socium adjunxeram, persuasit, ut Amomiam2 legeremus; sic enim

appellabat Aegypti cadavera, quae antiquitus amomo, cardamomo, sala,

aceto, melle, myrrha, aloë, nardo, cassia3, resina caeterisque id genus

venenis a putredine vindicantibus condita et macerata diu fuissent,

quorum cadaverum tantam vim subesse affirmabat4, ut morbis fere omnibus

mederentur. Ego tametsi hominibus empiricis dubia fide assentior5, ei

tamen acquievi et uterque utriusque ope inter pyramides, quam plurimis

erutis sepulcris, cadaver obvolutum corio bubulo detraximus. Sub corium

innumerabiles fasciolae densissimisque lini replicationibus singulae

singulis adjunctae, nec ulla sui6 parte detritae, inauratam cutim

contegebant; aurum enim, ut minime ignoratis, a corruptione non

cadavera modo, sed etiam ligna, metalla caeteraque diutissime tuetur.

Caro ipsa cum cute flavescens ac fusca e duritie ac hypostasi

videbatur, qua saccharum vetus Creticum: interiora visceribus

exenteratis siccissima et in cordis sede imago lapidea insculpta,

nomine Isidis, Aegypti quondam reginae, cujus sepulcrum est in urbe

Nysa superioris Arabiae et in marmorea columna7 hoc epitaphium

insculptum8:

Ego Isis sum Aegypti regina

A Mercurio9 erudita;

Quae ego legibus statui,

Nemo solvet;

Ego sum mater10 Osiridis,

Ego sum prima frugum inventrix,

Ego sum Hori11 regis mater;

Ego sum in astris canis refulgens;

Mihi Bubastis urbs condita est.

Gaude, gaude Aegypte,

Quae me nutristi!

Sacra Isidis abrogata sunt, ni fallor, Constantini Magni dominatu, ex

quo constat, cadaver illud ante MCCC annos conditum fuisse, et fieri

potest, ut ante annorum duo triave millia sepultum fuerit. Erat autem

virile cadaver et plane inodorum ob nimiam siccitatem. Nam muliebria

cadavera foetorem ac putredinem 6 contrahere potuissent12, tum quia

foeminarum adeps et pulpa plenior ac humidior est, tum etiam quod

virginum ac mulierum, quae senecta nondum contabuerant cadavera, non

ante triduum pollinctoribus et pharmacopolis permittebantur13, ne

stuprum cadaveribus inferrent, ut quidem apud Herodotum legistis.

1. Alius addit: _Tum_. 2. Alius: _Ammoniam_. 3. Alius: _Caesia_. 4.

Alibi: _inesse confirmabat_. 5. Alibi: _assentiam_. 6. Alius: _sua_. 7.

Alius: _tabula_. 8. Alius: _inscriptum_. 9. Herme scilicet trismegisto.

10. Mulier s. uxor. 11. Alius: _Ori_. 12. Alius: _contrahunt facilius_.

13. Alius: _promittebantur_.

SALOMO: Incredibilis ista libido mihi videtur.

CORONAEUS: Pleraque apud Herodotum fabulosa leguntur, quae Plutarcho

adversus eum1 scribendi occasionem praebuerunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 24 / 680 题