Cap^m. xiiii.

Nolunt artifices Fraudis deponere leges,

Cuius in arbitrio dant sua facta modo:

Fabricat ista ciphos, argentum purgat et aurum,[487]

Set capit ex puro purius ipsa tuo; 790

Conficit ex vitris gemmas oculo preciosas,

Nomen et addit eis, fallat vt inde magis.

Si quid habes panni, de quo tibi vis fore vestem,

Fraus tibi scindit eam, pars manet vna sibi;

Quamuis nil sit opus vestis mensuraque fallit,

Plus capit ex opere quam valet omne tibi.

Set quid pellicibus albis, nigris, quoque grisis

Dicam? numquid eis Fraus iuuat ipsa prius?

Fraus prima facie trahit in longum satis apte,[488]

Quod trahit hoc hodie, cras caret inde pede: 800

Fraus quoque debilia vendens care facit arma,

Contractos et equos Fraus facit armigeros:

Fluxum candele Fraus de pinguedine facte

Prouocat, hinc fluxus sit sibi perpetuus:

Fraus eciam sellas, ocreas facit et sotulares;[489]

Omnem nunc artem Fraus facit esse suam.

Fraus etenim carnes populo vendit, quoque pisces,

Condolet hinc gustus dum sapit inde prius:

Fraus facit ob panes pistores scandere clatas,

Furca tamen furis iustior esset eis:[490] 810

Ceruisie domina Fraus est, testante lagena,

Qua vix per seriem scit Thethis esse Cerem:[491]

Fraus cocus et cocta componit et ordinat assa,

Inque cibos horum conuocat ipsa forum:

Vt furit absque modo clamor constanter abisso,

Sic Fraus assa sibi clamat in aure fori.

Hospes in hospiciis Fraus gaudet de peregrinis,

Set peregrinus eam plangit habere malam:

Sincopat in modio, decaudat fraus minuendo

Fena per apocapen, lucra colendo tamen. 820

Dum curat minima, Fraus pullos vendit et oua,

Est nichil inque foro, quin regit ipsa dolo:

Fraus procurator communis in vrbe notatur;

Dum causas iungit, semper id vna luit.

Vt numeranda maris consistunt litora nobis,

Sunt infiniti fraudis in ore doli.

Fraus facit et facta vendit, quoque iudicat acta,

Ambicione sua statque per omne rea.

Non commune bonum Fraus cum sit rector agendum

Auget, set proprium spectat habere lucrum. 830

Sic patet in fine, nunc transiit exul ab vrbe

Ipsa Fides sterilis, Fraus parit atque magis.

Hoc ego non dico, quod Fraus dominatur in omnes,

Iusto nam ciui Fraus nichil addit ibi.

=Hic loquitur de ciue illo[492] maliuolo et impetuoso, qui maioris

ministerium[493] sibi adoptans in conciues suam accendit maliciam, quo

magis sanum ciuitatis regimen sua importunitate perturbat et extinguit.=

Cap^m. xv.

Turpiter errat auis, proprium que stercore nidum,

Cuius erit custos, contaminare studet:

Dedecus est ciui sociis qui tollit honorem,

Quo campestris habet ciue priora loca.

Est inter populum furiosus vbique timendus,

Saltem dum gladium possidet ipse manu; 840

Est set in vrbe magis hominis metuenda potestas,

Iudicis officio dum furit ipse suo.

Vtpote sola domum poterit sintilla cremare,

Sic malus indigena solus in vrbe grauat.

Mutatis subito rebus natura gemescit,

Et magis insolita de nouitate dolet,

Sorte repentina dum pauper in vrbe leuatur,

Et licet indignus culmen honoris habet.

Vrbis nobilitas poterit tunc dampna timere,

Cum noua stultorum gloria laudat eum. 850

Arridet stultus stulto, vir iniqus iniquo,

Gaudet sensatus cum sapiente viro.

Asperius nichil est humili cum surgit in altum,

Saltem cum seruus nascitur ipse prius;

Mens antiqua manet serui de condicione,

Det quamuis summum sors sibi ferre statum.

Si cursoris equi sella sit Asellus opertus,

Non tamen in cursu fit magis inde celer:

Indoctus que rudis nec homo mutatur honore,

Rusticitate sua quin magis asper erit. 860

Coruum perfidie dampnant animalia queque,

Sic est de ciue qui stat in vrbe male:

Quamuis sors fallax hominem sine moribus vrbe

Preponat, quis sit vltima fama dabit.

Vir malus est hominum multorum sepe flagellum,

Quem deus ad tempus plura mouere sinit:

Fine tamen proprio capiti mala cuncta refundit,

Que foris in populo fecerat ipse prius.

Mille cados olei premit vncia sola veneni,

Solus millenos vir malus atque bonos: 870

Ignitus carbo plures producit in ignem,

Sic mala multa facit, quo manet ipse, malus:

Talis enim summam fuerit cum scansus in arcem,

Spirat et imperio subdere cuncta suo,

Vertitur ecce rota, prius et qui celsior vrbis

Extitit, inferior omnibus ipse cadit.[494]

Fraus florere potest, set fructificare nequibit,

Nec sua radices plantula firmat humo:

Res probat in fine, cum quis tumefactus auare

Se dabit in precium, non fore grande lucrum. 880

Quisque valet speculo satis ista videre moderno,[495]

Vix tamen est sapiens, qui cauet acta videns.

=Hic loquitur eciam de ciue illo, qui linguosus et Susurro inter

conciues seminator discordiarum existit. Loquitur de variis eciam[496]

periculis occasione lingue male contingentibus.=

Cap^m. xvi.

Dum Susurro manet et vir linguosus in vrbe,

Plebis in obprobrium scandala plura mouet;

Nam linguosus homo reliquos velut altera pestis

Ledit, et vt turbo sepe repente nocet.

Set quia lingua mala mundo scelus omne ministrat,

Que sibi sunt vires dicere tendo graues.

Lingua mouet lites, lis prelia, prelia plebem,

Plebs gladios, gladii scismata, scisma necem; 890

Extirpat regnis, dat flammis, depopulatur

Lingua duces, lingua predia, lingua domos:

Lingua maritorum nexus dissoluet, et vnum

Quod deus instituit, efficit esse duo;

Lite fugantque viros nupte, nuptasque mariti,

Inque malum dicunt res sibi semper agi.

Corporis exigua pars nulli parcere nouit,

Fallax et facilis fasque nephasque loqui:

Fermentum modicum totum corrumpit aceruum;

Exacuens mentem singula membra mouet. 900

Non nichil est quod eam duplex custodia seruat,

Ne fluat in verbis impetuosa suis:

Dentibus obstruxit prudens natura palatum,

Vt claustro residens clausa silere queat;

Talis eam custos stimulis castigat acutis,

Vt nichil abrupte queque licenter agat:

Exterius datur alter ei custos labiorum,

Vt duplex duplici ianua claudat iter:

Osseus ordo prior excessus corrigit, alter

Carneus et madidus micia verba facit. 910

Hos tamen erumpit aditus quandoque latenter,

Et ruit in verba que reuocare nequit:

Impetus huius habet rerum discrimina mille,

Que velut ignis edax prospera queque vorant.

Dicere qui poterit quot in ethere lumina lucent,

Paruaque quot siccus corpora puluis habet,

Vix satis est sapiens homo talis vt omnia dicat

Semina pestifera que mala lingua serit.

Nemo referre potest mala que linguosus in vrbe

Parturit, et duplo prouocat ore dolos. 920

Res mala lingua loquax, res peior, pessima res est,

Que quamuis careat ossibus, ossa terit:

Non locus est pacis vbi regnat lingua loquacis;

Qui nec habet pacem, non habet ipse deum:

Qui sine pace dei discordat, habere salutem

Non valet, est et opus absque salute nichil:

Omne quod adquirit sibi pax, discordia tollit,

Quicquid et ista leuans erigit, illa ruit.

Est vbi regnat amor deus; est vbi nullus amator,

Dirigat vt causas nescit adesse deus: 930

Est grauior plumbi massa sic garrula lingua,

Pondere sub cuius corruit vrbis honor.

Qui mala vult vrbi conciuis nesciat vrbem,

Ianua fallaci nec sit aperta viro:

Ore licet duplex talis canat vrbis honorem,

Corde silens tacite semina fraudis habet:

Sicut aqua piscis gaudet, letatur iniqus

Dum videt alterius dampna patere magis.

Fontem dum solus communem toxicat vnus,

Plebs perit et pestis magna repente venit: 940

Ciuis qui ciues conturbat et opprimit omnes,

Exulis aut mortis sit sibi pena prius.

Dum dens solus olet, totum caput inficit ille,

Si foris extrahitur, cessat ab inde dolor;

Sic prius extractus sit ciuis in vrbe malignus,

Quam ciuilis honor perdat in vrbe locum.

Expedit vnus enim moriatur, ne quasi tota

Gens pereat lesa de grauitate sua.

Vrbis rector, age quod sit concordia, que dat[497]

Pacem: pax etenim prospera cuncta parit. 950

Non sonet in populis sermo tuus impetuosus;

Dulcibus est verbis vrbis alendus amor.

Obsequium tigresque domat tumidosque leones,

Rustica paulatim taurus aratra subit;

Sic sibi quod nequeunt, valet hoc prudencia, vires,[498]

Comptaque de facili pondere complet opus.

Non satis vna tenet agitatas anchora puppes,

Nec satis est liquidis vnicus hamus aquis;

Sola nec vna viri persona potest sine plebis

Auxilio cunctas vrbis habere vices. 960

Principiis obsta, si tu potes, aut sapienter

Discute paulatim quod nequis ipse simul:

Tempora dum veteris queris temeraria dampni,

Sepe magis morbum quam medicamen habent:

Curando fieri quedam maiora videmus

Vulnera, que melius non tetigisse fuit.

Flumina magna vides paruis de fontibus orta,

Flumina collectis multiplicantur aquis:

Sepius, in primo quod erat sanabile vulnus,

Dilatum longo tempore nescit opem. 970

Ad vomitum scelus est reuocabile fitque nouatum

Vulnus, et infirmis causa pusilla nocet:

Vulnus in antiqum rediet mala sana cicatrix;

Defectus cure causa prioris erat.

Vt vix extinctum cinerem sub sulphure tangas,[499]

Viuit, et ex minimo maximus ignis erit;

Sic indiscrete veterem qui corripit iram,

Commouet ex facili ferre quod ipse nequit:

Quelibet extinctos iniuria suscitat ignes,

Quo prius oblita forcius ira redit. 980

Ira subit, deforme malum, lucrique cupido;

Est vbi nullus amor, vrbs habet omne nephas:

Crimina dicuntur, resonat clamoribus ether,

Inuocat iratum sic sibi quisque deum.

Pertinet ad ciues rabidos compescere mores

Candida pax homines, trux decet ira feras:

Nulla fides, vbi nullus amor, set amore remoto

Ignorat proprium quisquis in vrbe gradum.

Dum diuisa manet plebs a sapientibus vrbis,

Consilium multe calliditatis init: 990

Ignis, aqua dominans duo sunt pietate carentes,

Vulgus et indomitus peior habetur eis.

Nuper iusticia pax et concordia ciues

Rebus et in causis rectificare solet.

Nunc vbi sunt? dicas. Non hic. Cur tunc abierunt?

Liuor et argenti lamina causa fuit.

Quod dolus adquirit, lucrum durabile non est,

Invidie nec amor durat in vrbe comes.

Ablue preteriti periuria temporis, oro;

Ablue preterita perfida verba die. 1000

Sic plus quam credi poterit fortuna reviuet,

Surget et in precium quod modo vile cadit.

Assolet interdum fieri placabile numen,

Nube solet pulsa clarior esse dies:

Pax datur in terris quibus extat honesta voluntas;

Vir malus omne quod est pacis ab vrbe fugat.

Roma caput mundi fuit omni tempore, saltem

Dum communis amor rexit in vrbe forum:

Set diuisa statim viduata recessit honore,

Eius et imperium perdidit omne decus. 1010

Non honor Athenis decessit, dummodo ciues

Vnanimes odium non habuere simul;

Postea quando grauis vrbem diuisio spersit,

Ammodo de veteri sumpsit honore nichil.

Sors tamen illa deo mediante recedat ab vrbe

Nostra, que magno fulsit honore diu.

FOOTNOTES:

[459] 18 ita] ei D

[460] _Heading_ 1 amore DLT

[461] 40 Qui] Oui S

[462] 45 Architesis (architesis) CEHGDL Archtesis S archtesis T

[463] 73 Ebria CE

[464] 180 Molia S

[465] 213 temporat SGD temꝑat CEHL

[466] 262 Carnis EL

[467] 281 sic CEHGDL si S

[468] 325 quod erit S et erit CEHGDL

[469] 368 detinuere CE

[470] 389 hyemps C

[471] 390 Sic C

[472] 409 _Paragr. here_ CEHT

[473] 417 impugnat ED impu_n_gnat SHL

[474] 450 _Text_ SH₂ Illa quidem fatuos que ligat arte viros CEHGTDL

[475] 454 in thalamis S interius CEHGDL

[476] 470 viuit C

[477] 471 laborat CE

[478] 487 f. _Two lines om._ DL _No paragr._ CEHT

[479] 501 nos CEGDL non SHTH₂

[480] 507 Si CE

[481] 529 Liam SL

[482] 637 _No paragr._ SD

[483] 643 seruisia CE

[484] 775 gignit CEDL gingnit SH

[485] 785 sibi SEHH₂ fraus CGDL

[486] 786 fraus capit SEHH₂ surripit CGDL

[487] 789 ista SG ipsa CEHD ip_s_e L

[488] 799 Stans C

[489] 805 eciam CEHDLT etenim S sellas] cellas CEL

[490] 810 ffurta EDLT

[491] 812 Thethis (thethis) SCEHGT Thetis D tethis L

[492] Cap. xv. _Heading_ 1 ciue illo S illo ciue CEHGDLT

[493] 2 ministerium] officium CE

[494] 876 cadet CE

[495] 881 Quis valet in speculo D Quisq_ui_s valet spec_u_lo L

[496] Cap. xvi. _Heading_ 2 f. eciam de variis EDL

[497] 949 _Ordinary paragraph_ CEDL

[498] 955 sibi CEHGDLH₂ vbi S

[499] 975 _No paragr._ CEHTD

=Exquo de errore in singulis temporalium gradibus existente tractatum

est, iam quia vnumquemque sub legis iusticia gubernari oportet,

tractare vlterius intendit de illis qui iuris ministri dicuntur,

quamuis tamen ipsi omnem suis cautelis iusticiam confundunt, et propter

mundi lucrum multipliciter eneruant.=

=Incipit liber Sextus.=

Cap^m. i.

Sunt modo quam plures nomen de lege gerentes,

Qui tamen in parte nomen habent sine re:

Hii sine lege dei sub lege viri quasi fictum

Vsurpant nomen legis habere suum;

Est quibus omnis amor extraneus, omnis et error

Proximus et proprii causa creata lucri:

Hic labor, hoc opus est primo cum munere iungi,

Est sine quo lingue muta loquela sue.

Qui tamen ad veras leges vacat, et sine fraude

Iusticiam querule proximitatis agit, 10

Vt psalmista canit, est vir magis ille beatus;

Paucos set tales iam sibi tempus habet.

Aurea pugna nouo sic conterit vlcere leges,

Lesa quod vlterius iura salute carent.

Hoc ego quod plebis vox clamat clamo, nec vllos,

Sint nisi quos crimen denotat, ipse noto.

Talibus in specie, quos deuiat error auare,

Non aliis ideo scripta sequenter ago.

Legis sub clamide latet ars, qua lex sine iure

Vertit vt est velle quolibet acta die; 20

Causidici talem poterunt dum plectere legem,

Transformant verbis iura creata suis.

Iuris in effigie sunt omnia picta colore,

Quo magis occultum fert sibi lucra forum:

Iusta vel iniusta non curant quomodo causa

Stat, set vt illa lucris fertilis astet eis.

Nunc cum causidicus aduerse ius fore partis

Scit, tunc cautelas prouocat ipse suas:

Quod nequit ex lege, cautelis derogat ipse,

Cum nequeat causam vincere, vexat eam: 30

Si tamen hanc vincat, mos exigit et modo prestat[500]

Legis sensati nomen habere sibi:

Nam nisi cautelis laruare sciat sibi leges,

Tunc dicent alii, deficit actus ei.

Sic actus falsi leges confundere veri

Preualet, et lucro plus capit inde suo;

Sic cum causidicus fuerit sapiencior, auctis

Legem cautelis opprimit ipse suis.

Sic lex pro forma patet, et cautela perita

Stat pro materia iuraque vincit ea. 40

Hec est linguosa gens, que vult litigiosa

In falsis causis vociferare magis.

Vult sibi causidicus seruare modum meretricis,

Que nisi sit donum nescit amare virum,

Est et, vt ipse vides, semper venalis ad omnes;

Aurum si sibi des, corpus habere potes.

Cuius enim generis aut ordinis est homo nusquam

Curat, dum poterit quicquid habere lucri.

Vt via communis astat Rome peregrinis,

Qui veniunt sanctis reddere vota locis; 50

Est ita vulgaris domibus via causidicorum,

Qua graditur populus donaque reddit eis.

Nam velut antiqui iustos strinxere tiranni,

Qui renuerunt diis reddere thura suis,

Sic modo causidicus vicinos stringit auarus,

Qui sunt inviti ferre tributa sibi,

Sic video populos modo sacrificare coactos

Causidico legis, ne male fiat eis.

Diuerse gentes, vt sufficit ipsa facultas,

Munera diuersa dant sibi sepe noua: 60

Conuenit immo tibi, donum si deficit auri,

Munus vt argenti des reuerenter ei;

Si tamen argentum non est, exennia prebe

Illi, quem saciat est quod in orbe nichil.

Singula que terra bona gignit, et ether in alto,[501]

Seu mare, de dono querit habere tuo;

Ex omni parte, sic post, sic congregat ante;

Dum tamen omne capit, nil tibi retro dabit.

Non vno volucres laqueo set pluribus auceps

Carpit, nec pisces vnicus hamus habet; 70

Lex in non leges iam transmutata nec vnum

Rethe, set in lucrum recia mille parat.[502]

Vndique casus adest legis, quo pendulus hamus

Aurea de burse gurgite dona capit;

Non via talis erit qua non scrutabitur auri

Arte vel ingenio, vi vel amore, lucrum.

Contextat tenues subtilis aranea telas,

Possit vt hiis predas illaqueare suas;

Si veniat musca volutans, cadit ipsa retenta,[503]

Nisus et a medio transiet absque malo; 80

Quod volat ex alis euadet fortibus illud,

Voluitur et laqueis debile quicquid adest.

Causidicus cupidus pauidos de lege propinquos

Voluit et illaqueat condicione pari;

Ignauum populum, cuius defensio nulla est,

Opprimit, et legis rethe coartat eos;

Plebs cadit in telas simplex, hominique potenti

Recia causidici dant lacerata viam.

Vespere pronus humi vespertilio volat, vti

Pennis pro pedibus in gradiendo solet; 90

Sic cuius mentem terrena sciencia ditem

Efficit, huic volucri se facit esse parem;

Iste velut circa terram volutat, quia veri[504]

Luminis ignarus terrea sola rapit.

Dicitur in noctem subtilis noctua visu

Esse, nitente die luce minore frui;

Hanc imitantur auem legis qui sunt sapientes,

Vt mala noctis agant, nec bona lucis habent.

Sepius illa tamen quam preda rapit sibi mors est,

Dum latet occulto finis habendus ei: 100

Improuisus adest cum pullos tollere miluus,

Esurit, et fraude fraus sua sepe cadit:

Sic capiens capitur, sic qui vorat ipse voratur,

Infelix hamum quo capietur amat.

=Hic loquitur de causidicis et aduocatis illis, qui vicinum populum

depredantes, ex bonisque alienis ditati, largissimas sibi possessiones

adquirunt: de quibus tamen, vt dicitur, vix gaudet tercius heres.=

Cap^m. ii.

Plusquam Cilla maris rapiens sibi deuorat vndas,

Causidicus patriam deuorat ipse suam;

Plus cane qui siluis predam sibi querit in amplis,

Causidicus lucrum querit habere suum;

Nec canis hic predam plus stringit, dum capit illam

Dentibus, vt carnes deuoret ipse suas, 110

Quin plus causidicus stringit de lege clientem,

Munus vt argenti possit habere sibi.

Vt solet ancipiter trepidas vrgere columbas,

Causidicus gentes vrget et angit eas:

Vt tremit agna pauens, nouiter que saucia canis

Est euasa lupis, nec bene tuta manens;

Vtque columba suo madefactis sanguine plumis

Horret adhuc vngues, heserat illa quibus;

Sic pauet a laqueis oppressus causidicorum

Pauper, et inde sui clamat in aure dei. 120

Vulnera plebeia medicus desiderat, vt sic

Det dolor alterius munera leta sibi;

Gentes causidicus discordes optat, vt ipse

Prospera de lite gentis habere queat.

Ex hoc quod perdis lucratur, sique lucreris,

Hinc tecum partem querit habere suam;

Cum plenam dextram teneat, tunc ipse sinistram

Tendit, que sibimet insaciata manet.

Sic quacumque via furit Eurus, semper in aura

Velum tranquillum gestat ad omne fretum: 130

Sic viget ex auro loculus pregnans alieno;

Quod male concepit, peius id ipse parit:

Nam modus est legis cito cum locuplex fore nummis

Possit, tunc terras appetit ipse nouas.

Vt constricta fame lupa more suo catulorum

Querit habere suos lata per arua cibos,

Sic cum causidico sit proles aucta, per omnes

Machinat insidias, de quibus auget opes.

O sine tunc requie conspirans nocte dieque,

Vt capiat lucrum, temptat vbique forum; 140

Tuncque domos domibus, campos iungit quoque campis,

Vellet vt hiis per se solus in orbe fore:

Sic rapiens oua fouet vt perdix aliena,

Set de fine patet quid sibi iuris habet.

Que pater in studio quesiuit vix sibi magno,

Dissipat in vicio filius ipse cito;

Et que fraude sua sapiens mundi cumulata

Strinxerat, hec stultus laxat abire vagus;

Sic male quesitis non gaudet tercius heres,[505]

Set rapit hec mundus que dedit ipse prius. 150

Causidico fore ve patet ex dictis Ysaïe,

Namque domum vidue dissipat ille male.

=Hic loquitur de causidicis et aduocatis illis, qui quanto plures

sunt in numero, tanto magis lucra sicientes patriam deuorant, et

iuris colore subtilia plectentes, suis cautelis innocentem populum

formidantem illaqueant.=

Cap^m. iii.

Cum fuerint tribuli summe maioris aborti,

Sunt blada depresso facta minora solo;

Cum magis atque suis Sus fuderit vbera natis,

Est macies lateris macrior acta Suis.

Cum magis et numerum lex auget causidicorum,

Tum gemit in patriis plebs spoliata magis.

Vt blada que mersa torrens supervndat aquarum,

Vellit et extirpat quicquid adheret humo, 160

Concio lege rapax sic multiplicata virorum

Lucra, superficies que tenet orbis, habet.

Non valet esse salus, medicus dum vulnerat egros,

Addit et ad dampnum dampna furore suo;

Sic, vbi causidici causas sine iure revoluunt,

Esse quies longo tempore certa nequit.

Sunt ita continua presentibus ista diebus,

Vix vt ab hoc morbo sanus abibit homo.

Aurea dum leges lanx ponderat, equa statera

Non erit, hoc et opus iura moderna docent. 170

Scribitur, os auri Crisostomus ipse gerebat;

Sub sermone latens illa figura fuit:

Aurea de facto gestant tamen ora potentes

Causidici, qui nunc aurea cuncta vorant.

Pondere subtili species venduntur, vt emptor

Circumventus eo nesciat inde forum;

Est tamen ecce modo pondus subtilius, in quo

Venduntur verba legis in arte sua.

Quicquid agant leges, hominis lex interioris

Gestat ab interius iudicis illud onus: 180

Omnia dat gratis dominus, set legis auarus

Sermonem nullum dat nisi vendat eum.

Si bene promittant, totidem promittere verbis

Ius foret, et pactis pacta referre suis:

Hii tamen ante manum, quicquid de fine sequetur,

Sepius inmerito premia ferre petunt.

Sic magis obliqua lanx nescit pondera iuris,[506]

Quo ruit in tortam, que foret equa, viam;

Sic solet iniustum fieri sub nomine iusto,

Quod foret et fidum, fit magis absque fide: 190

Causidici legem proponunt esse beatam,

Concludunt set eam facta per ipsa malam.

De ligno quicquid rectum si vir sibi sumat,

Ad visum claris subdet et illud aquis,[507]

Apparet tortum sibi quod fuit ordine rectum;

Sic ad propositum lex agit ecce meum.

Nam si causidico modo dicam ius manifestum,

Quod michi iusticia nulla negare potest,

Ipse suum lucrum conspirans quicquid ad ipsum

Dixero subuertet, multa pericla mouens; 200

Conficit ex mellis dulcedine fellis amarum,

Vrtice similem fingit et esse rosam,

Et velut ex flatu Basiliscus toxicat oris

Aera, quo peste proxima vita perit,

Est quod plus sanum, sic ius vir iuris ad aures

Inficit ex verbis, plenus in ore dolis:

Et sic vulpis ouem terret predoque viantem

Predat, sicque dolus cogit abire fidem.

Micius est lapso digitum supponere mento,

Mergere quam liquidis ora natantis aquis: 210

Miror eo, causas inopum qui lege tueri

Deberet, cicius aggrauat auctor opus.

Sompnia perturbant quam sepe viros sine causa,

Non res set sompno visa figura rei;

Sic tibi causidicus fingens quam sepe pericla,

Est vbi plus rectum, diuaricabit iter:

Mente tibi loquitur dubia, nam nemo dolose

Mentis securis vocibus esse potest;

Questio precedit, racionem fallere pergit,

De quo non dubitat te dubitare facit: 220

Incutit ipse tibi ficta sic lege timorem,

Vertat vt in brutum de racione virum:

Ex oculis primum dabis, vt retinere secundum

Possis, dum causam lex regit ipsa tuam.

Causidici nubes sunt ethera qui tenebrescunt,[508]

Lucem quo solis nemo videre potest:

Obfuscant etenim legis clarissima iura,

Et sua nox tetra vendicat esse diem;

Istis inque viris perdit sua lumina splendor,

Verum mentitur, fraus negat esse fidem. 230

Lex furit et pietas dormit, sapiencia fallit,

Pax grauat, et lites commoda queque ferunt:

Et sic lex legis a ledo ledis in isto,

Et ius a iurgo, tempore iura legit.

Vnio set populi firmo si staret amore,

Causidici vanus tunc foret ille status.

Est bona lex in se fateor, tamen eius inique

Rectores video flectere iura modo.

Non licet, vt dicunt, quod conspiracio fiat,

Non tamen hoc faciunt quod sua iura docent: 240

Contra causidicum si quid michi lex det agendum,

Et peto consilium iuris habere meum,

Tunc dicunt alii, nolunt obstare sodali;

Sic ledunt, set eos ledere nemo potest.

Sic sibi causidicus mundi perquirit honores,

Subuertens lingue iura vigore sue:

Castiget reliquos lex quos vult, non tamen ipsos,

Quos deus aut mundus nescit habere probos.

=Hic loquitur qualiter isti causidici et iuris aduocati, in sua

gradatim ascendentes facultate, Iudicisque aspirantes officium,

iudicialis solii tandem cacumen attingunt; vbi quasi in cathedra

pestelencie[509] sedentes, maioris auaricie cecitate percussi, peioris

quam antea condicionis existunt.=

The complete works of John Gower, volume 4 · 第 24 / 41 段